PL 144, col. 133

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

cunctis canonicis institutis, et a communis vitae
ordine prorsus recesserant et in singulis laribus una
cum mulierculis saeculariter degebant.
CAPUT XVI. Simoniacam et Nicolaitarum haereses evellit; Ambrosianam Ecclesiam cum Romana reconciliat.
In Simoniaca quoque labe et haeresi ac Nicolaitarum
evellendis non minimum laboravit;
quae videlicet pestes tam perniciosa consuetudine praevaluerant,
tamque impune totam ferme Ecclesiam
in omni Romano orbe foedaverant, ut vix jam reprehensorem,
tanquam licite, formidarent. Quas, o bone
Jesu, jam nos per hunc tuum egregium bellatorem,
caeterosque paucos sibi adhaerentes, eliminatas esse,
te cooperante, gaudemus, prostratisque hilares insultamus.

Ob quas nimirum ex Ambrosiana quoque
Ecclesia propulsandas, quanto se discrimini immerserit
nequaquam silentio praetereundum putamus.
Denique ut idem in quodam suo libro, quem ipse
super hoc speciali negotio edidit, cui vocabulum Actus Mediolani,
juxta sui proprietatem indidit,
luculenter expressit. Propter has geminas haereses,
Simoniacam scilicet et Nicolaitarum, inter
praefatae Ecclesiae populum et clerum non parva fuerat
oborta seditio. Quoniam quidem haec gemina
pestis exsecrabilis ita apud illos inoleverat, tantamque
libertatem assumpserat, ut ad foeditatis suae nequitiam
peragendam, nequaquam jam latibulum
quaereret, sed velut licita honestaque negotia publice
exerceret. Nam si quis ad quemlibet ecclesiasticum

erat ordinem promovendus, nullatenus absque venalitatis
commercio ad consecrantis, imo contaminantis
manus valebat accedere. Alterius vero foeditas
eatenus se impudenter effuderat, ut nuptiae presbyterorum
nil discrepare viderentur ab ambitione
saecularium. Unde divino instinctu, tactus zelus fidelium
laicorum adversus detestabiles istas labes pio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.