PL 144, col. 138
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
cellulae mactabat ergastulo; quotidie, praeter dies
festos, jejunando, cantabro pane cum hesterna
aqua vescendo, suoque corpori, licet senio jam confecto
ac pluribus ferreis nexibus undique constricto,
a disciplinarum palmatarumque ictibus nequaquam
suis vicibus indulgendo, jugique psallendi, orandi,
legendi atque dictandi insistendo. Nec praetereundum,
quod in eadem pelvicula, qua pauperum pedes
lavabat, reficiens panem comederet, et super bibleam
cratem nudam somni quietem caperet. Porro,
cum aliquando ad capitulum fratrum accedere decrevisset,
facta exhortatione, mox e sede consurgens,
de suis se excessibus accusabat; pro quibus disciplinae
judicium ex more suscipiens, geminis vapulabat
utrinque verberibus. Rursumque in suum locum
regrediens, non cessabat eos suis sermonibus informare,
modo his, modo illis, modo communiter
omnibus loquens. Junioribus ergo dicebat:
Scire debetis, filii, unumquemque vestrum tam fervide
atque strenue sacrae hujus oportere militiae
tirocinia inchoare; tantoque se, dum corporeae vires
suppetunt, ad celsa tendendo exercere labore, quo
tota series secuturae vitae, ad fortiter agendum valeat
informari tanquam impressione veri sigilli.
Provectioribus vero de conflictu vitiorum, de discretione
cogitationum, de compunctionis, seu contemplationis
gratia mentisque puritate conquirenda
quaedam subtilius disserebat. Porro, cum in ipsius
sermocinationibus ejusmodi locus incideret, quo
fratrum mentes ad fortiora quaelibet excitari debuissent,
hoc dicere solebat: Strenuus quisque divinae
militiae praelatus in omni spiritali certamine suas
debet vires agnoscere. Ignominiosum quippe valde
est monacho et spiritualis militiae professionem habere,
et experiendi ignavia, quid in certamine valeat,
ignorare. Et quidem quid ipse haec loquendo
moneret discipulis suis liquido insinuabat exemplis,
ex quibus videlicet haec a nobis fore commemoranda
non inaniter puto, nempe vidi illum per quadraginta
dies nil, quod per ignem transit, in cibo sumpsisse,
sed tantum pomis crudisque terrae nascentibus,
absque omni prorsus potu, contentum fuisse; hoc
quidem ipse praesens agnovi. Aliud, quod dicturus
sum, majoribus meis condiscipulis referentibus,
audivi eumdem videlicet totidem aliquando diebus
nullo refecisse cibo, nisi parco leguminis infusidario:
quod tamen, si forte hujuscemodi nimium