PL 144, col. 139

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

se fatigari conspiceret, nequaquam contemnendum
ducebat imbecillitati corporeae discreta remissione
aliquatenus subvenire, quo resumptis iterum viribus
validior ad aliud posset redire certamen. Non utique
vitio, sed virtuti potius adscribendum dicebat,
si quis fessa paulo brachia idcirco remittat, ut post
robustior ad fortiter agendum consurgat. Praeterea
mos illi erat, ut inter divina tam nocturna quam
diurna officia nulli podio psallens haereret. In Quadragesimae
quoque utriusque initio, triduo penitus
abstinebat a cibo; ad quod sane licet neminem ipse
quoque persuaserit, quiddam tamen ad spiritualis
studii proventum quaerentibus, tradendum putavit,
quo suscepti jejunii ipsis posset initiis Domino commendari.
Hanc profecto voluntariae observationis

normam in nonnullis monasteriis, pia devotione
amplectentibus excitando instituit, quatenus praefato
jejuniorum triduo totus conventus fratrum pariter
in claustro rigorem silentii conservaret; nec quispiam
absque inevitabili necessitate calceamenta sibi
indueret, donec communiter Psalterium diebus singulis
complevissent; scoparum quoque disciplinam
in capitulo cuncti susciperent; in pane
solum et aqua pariter abstinerent.
CAPUT XIX. Jejunium sextae feriae in honorem S. crucis instituit. Quod et visionibus coelestibus comprobatur.
Sed et sextam omni tempore feriam praeter Paschales,
vel caeteros dies solemnes, sub eadem tam
disciplinae quam abstinentiae norma ob reverentiam

crucis illis observandam adhibuit. Denique omnis
illius adhortatio adeo, cooperante Domino, fructificasse
dignoscitur, ut insigne illud quoque Casini
montis coenobium tanto eam fervore sumpsisset,
quod praefata omnia inter regularia mandata
conscribenda statuisset. Hic porro nequaquam otiosum
putamus quaedam revelationum monimenta,
quae idem ipse scripsit, annumerare, quibus sanctus
ille totus in hac observatione sextae feriae obnixe
fuit solidatus. Ipsa itaque ipsius verba ponamus:
In aegrotantium cella senex quidam pater erat, Leo
nomine, qui jejuniis, psalmis et orationibus insistebat
attentius, et licet corporeis esset viribus effetus,
juvenili tamen fervidi spiritus erat vigore robustus.
Hic proxima nocte, qua statuenda erat haec

censura jejunii, vidit per somnium magnum in ecclesia
chorum consistentium fratrum, qui, nempe
praeclaris candidis vestibus luculenter induti, dulcisona
satis atque melliflua melodi concentus suavitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.