PL 144, col. 141

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

saginatur. Cunctis itaque hujuscemodi revelationibus
plane noscentibus, ea illis coelitus tradita,
quae per os beatissimi viri noviter sibi fuerant promulgata,
non solum ad ipsorum observantiam ferventius
succensi sunt, verum etiam eum insuper
rogaverunt ut, si quid deesse apud eos adhuc videretur,
injungeret; si quid superfluum, tolleret; quod
vero corrigendum foret, cunctis applaudentibus,
emendaret. Unde factum est inter caetera ut projicerent
copulas quibus quasi quibusdam pileis capita
contegebant, quo de caetero solis caputiis honesto
essent monachorum more contenti. Statuerunt quoque
ut de peregrinis involucris ultra jam grandioris
pretii vestimenta non emerent, sed ex rusticorum
textrinis vilia potius ac vernacula compararent.
CAPUT XX. Pueros quosdam a daemonibus vexatos in monte Casino, ubi basilicae S. Benedicti aedificandae operam dabant, liberat.

Ipsum vero praefatum coenobium Casinense dum
aliquando idem domnus Petrus ex more visitasset,
cum esset ibi, beatissimi Benedicti basilica
fundabatur; quae auro ac lapidibus modo adornata
perspicue cernitur. Aliquantos ibi reperit pueros,
qui pro vectandis lapidibus venerant, arreptos
daemoniis acriter vexari; quorum licet modicis artubus,
tantum ab ipsis daemoniis virium ferebatur ut
a binis, vel ternis robustissimis viris singuli comprehensi,
vix aliquatenus possent arctari. Cum autem
die quadam domnum Petrum ad opus illud intuendum

contigisset exire, Desiderius, venerabilis
ejusdem coenobii Casinensis abbas, ipsum, ut consueverat,
ex nomine jucunde compellans, ait: Domine
Petre, cur istos nostros non curas operarios?
Cui ille: Habent hic, inquit, sanctissimi Benedicti
praesentiam, qui eis, si velit, valet salutis conferre
medelam. Ego enim quid sum? Existimavit tamen
abbas ex eis aliquos ad ipsius fore hospitium dirigendos,
quatenus illorum vexationem conspiciens,
attentius pro eis misertus oraret. Quod quidem ille
omnino prohibuit, non sane inhumanitatis duritia,
sed observandae, quod magis censendum, humilitatis
custodia. Verumtamen dum tunc contigisset
eum viginti fere diebus ibidem propter fratrum
charitatem mansisse, eodemque spatio dierum,

energumenos illos omnes plene curatos fuisse; quis
illud fideliter non credat, quod coenobitae illi tunc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.