PL 144, col. 142
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
temporis asseverantes aiebant eum videlicet pro
ipsis latenter orasse, sicque eis salutem a Domino
impetrasse? At quia nobis difficile, imo impossibile
est illius gesta cuncta narrare, opportunum dicimus
jam ad extrema stylum dirigere, et qualiter suum
cursum compleverit atque hinc ad superna migraverit,
Domino opitulante, depromere.
CAPUT XXI. Urbem Ravennam Rom. pontificis legatus a censuris, archiepiscopi vitio obstrictam, absolvit.
Dum pius igitur Christi sacerdos hujuscemodi lucrandarum
animarum studiis inhianter inhaereret
vitaeque praesentis labor extremae jam pene lineae
moram teneret, jussu Alexandri II Romani
pontificis, Ravennam, patriam suam, proficisci praecipitur,
rem valde necessariam saluti totius urbis,
cleri, ac populi peracturus. Erat quippe tunc temporis
defunctus ejusdem urbis archiepiscopus,
qui pro sua protervia, sententia Romanae synodi
olim fuerat communione privatus; cui tamen cum
nimia temeritate nequaquam ob illatam sibi sententiam
tremefactus, ab archiepiscopali temperaret
officio, consentaneum sibi populum sua contagione
misere foedavit, totamque ecclesiam illicitis ausibus
profanavit. Tandem vero de medio, profanatore sublato,
praefatus apostolicus tam numerosi populi
exitiale contagium fraternis visceribus miseratus,
tantum patrem, qui auctoritate apostolica eumdem
reconciliando absolveret, illo delegare decrevit,
neminem scilicet ad hoc opus gerendum digniorem
vel aptiorem existimans, eo quod is non modica
existeret auctoritate subnixus, ac per regenerationis
gratiam ejusdem esset Ecclesiae filius, ipsiusque
etiam hortatu, idem saepenumero ad hanc clementiam
provocatus. Quam utique legationem ille,
licet jam aetate confectus, ut strenuus filius maternis
beneficiis non ingratus optato suscepit. Nam
gratulabatur se tandem reperisse aliquid, quod ob
sui debitum obsequii, piae posset persolvere matri.
Quo cum, Domino suffragante, prospero pervenisset
itinere, in manu civium susceptus ingenti cum laetitia,
sui causam patefecit accessus, super quo cives
illi immodice jucundati, immensas Deo, qui eos
respexerat, Christique vicario, qui hunc talem et
tantum virum ad se direxerat, gratias referentes,
praevaricationis suae poenitentiam humiliter egerunt:
unde et reatus veniam, quam suppliciter postulabant,