PL 144, col. 205

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

1-2 EPISTOLA PRIMA. AD GREGORIUM VI ROMANUM PONTIFICEM.

ARGUMENTUM.--Gregorio VI sacrorum et reipublicae
Christianae cura commissa, magnopere se exhilaratum
ostendit, et sperare in posterum omnia
melius administratum iri, et scelestis negotiationibus,
et largitionibus submotis, virtuti tantummodo
locum fore. Hortatur praecipue, ut Castellanae,
Fanensis, et Pisaurensis Ecclesiae statum
componat: ab his initio facto, facili negotio caeteras
corrigi posse.
Domno GREGORIO sanctissimo papae, PETRUS peccator
monachus debitae servitutis obsequium.
Reverendissime domine, regi regum Christo gratias
refero, quia de apostolica sede bona semper audire
aridis desiderii mei faucibus sitio; largum

praeconii vestri poculum, multis jam propinantibus,
bibo. Qui videlicet haustus tanta suavitatis dulcedine
mentis meae stomachum recreat, ut dum mens interius
jubilat, lingua protinus in hanc vocem laudis
erumpat: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax
hominibus bonae voluntatis [(Luc. II)] . » Vere enim
ipse, sicut scriptum est, mutat tempora, et transfert
regna. Vere, quod per prophetam suum multo ante
praedixit, nunc teste mundo mirabiliter adimplevit:
« Quia dominatur Excelsus in regno hominum, et
cui voluerit ipse dat illud [(Deut. IV, Dan. II)] . » Laetentur
ergo coeli, et exsultet terra, et antiquum sui
juris privilegium se recepisse sancta gratuletur Ecclesia.
Conteratur jam milleforme caput venenati
serpentis; cesset commercium perversae negotiationis;

nullam jam monetam falsarius Simon in Ecclesia
fabricet [(Act. VIII)] ; 3 nulla Giezi [(IV Reg. V)] ,
praesente providi doctoris absentia, furtiva dona
reportet. Jam columba revertatur ad arcam, et virentibus
olivae foliis, pacem nuntiet redditam terris [(Gen. VIII)] .
Reparetur nunc aureum apostolorum
saeculum, et praesidente vestra prudentia, ecclesiastica
refloreat disciplina. Reprimatur avaritia ad
episcopales infulas anhelantium; evertantur cathedrae
columbas vendentium nummulariorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.