PL 144, col. 206

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

[(Matth. XXI, Marc. XI, Joan. II)] .
Verumtamen utrum
ista, quae scribimus, mundo sperare sit licitum,
primo Pisaurensis Ecclesia bonae spei clarum dabit
indicium. Nisi enim praedicta Ecclesia de manu illius
adulteri, incestuosi, perjuri, atque raptoris auferatur,
omnis populorum spes, quae de reparatione
mundi erecta fuerat, funditus enervatur. Omnes
siquidem ad hunc finem oculos tendunt, omnes ad
hanc unam vocem aures erigunt. Et si ille tot criminibus
obvolutus ad episcopatus arcem restituitur,
ab apostolica sede boni aliquid ulterius posse fieri,
penitus denegatur. Tres equidem sunt, quae testimonium
dabunt, Castellana sedes, Fanensis, et
Pisaurensis; ut in ore duorum, vel trium testium
stet omne verbum [(Deut. XIX, Matth. XVIII)] . In his

tribus patenter ostenditur quid spei de caetero relinquatur.
Omnipotens Deus te, summe Pater, ad conservanda
Ecclesiae suae jura custodiat, et populum suum
ne immerito sub tanto pontifice gaudere permittat.
EPISTOLA II. AD EUMDEM.
ARGUMENTUM.--Scribit quemdam, qui episcopus a
suis electus, Romam, ut a pontifice confirmaretur,
accedebat, sibi non usquequaque probari; si
tamen cum aliis conferatur, non indignum videri
ea dignitate. Petit, ut si illum rejecerit, usque ad
suum adventum hanc rem differat.
Domno GREGORIO sanctissimo papae, PETRUS peccator
monachus devotissimae servitutis obsequium.
Noverit beatitudo vestra, piissime domine, quia

pro peccatis nostris clerici digni episcopatus officio
in nostris partibus non inveniuntur. Omnes enim
quaerunt quae sua sunt, et non quae Jesu Christi [(Philipp. II)] .
Avaritiae quippe et elationis igne succensi,
ambiunt quidem ad sacerdotium promoveri,
sed non student digni sacerdotio fieri. Praeesse inhiant,
prodesse non curant. Verumtamen pro qualitate
temporis, et penuria personarum, videtur mihi
hic archipresbyter posse ad episcopatus apicem provehi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.