PL 144, col. 208
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
tenebris remanemus? Quid juvat, si sub sera quilibet
vitalis alimenti copiam claudat, ipse tamen fame
depereat? Quid juvat, cum quis limati mucronis
ferro succingitur, si circumfusis hostium cuneis non
vibratur? Te enim, omnipotens Deus, vice sui in
populo quodammodo cibum posuit; ex te contra
omnes adversariorum impetus Ecclesiae suae latus
armavit; quatenus et Deo resistentium pectus studeas
coelesti virtute confodere, et famelicum nostrae
humilitatis stomachum sacri verbi dapibus satiare.
Sed cum videamus Fanensem latronem ab his etiam,
qui non erant, sed dicebantur apostolici, maledictum
et excommunicatum; Auximanum quoque tot
et tantis inauditis criminibus involutum, aliosque
simili sententia condemnandos, a vobis cum tanta
arrogantia et exsultatione reverti, cogitur in luctum
spei nostrae gaudium commutari. Nos enim sperabamus,
quod tu esses redempturus Israel [(Luc. XIV)] .
Quapropter, beatissime Domine, sic conculcatam et
abjectam stude relevare justitiam: sic ecclesiastici
vigoris exhibe disciplinam, ut et pars iniqua a statu
superbiae corruat, et mens humilium ad speranda
bona fiducialius convalescat.
EPISTOLA IV. AD LEONEM IX ROMANUM PONTIFICEM.
ARGUMENTUM.--Hac epistola totus in eo versatur, ut
ostendat falso se fuisse de quibusdam criminibus
accusatum. Leonem vero pontificem Maximum
ad ea credenda nimis proclivem leviter excusat.
Facile enim fuisse, ait, homini tantis occupationibus
impedito a calumniatoribus paulisper imponi,
quod etiam exemplo Davidis comprobat. Deinde
rationibus ex sacris litteris petitis demonstrat,
quam caute sit alienis criminationibus fides adhibenda.
Postremo Deum suae innocentiae testem
advocat, additque se (si eidem summo rectori ita
placuerit) quodvis supplicium, quamvis innocentem,
perpeti paratum esse.
Domno LEONI beatissimo papae, PETRUS peccator
monachus devotissimae servitutis obsequium.
Hoc saltem dicam accusatoribus meis, quod plebs
Israelitica dixit praedicatoribus suis: « Videat Dominus,
et judicet, quoniam foetere fecistis odorem
nostrum coram Pharaone, et servis ejus [(Exod.
XV)] . » Antiquus namque hostis timens, ne ego
possem vobis suggerendo destruere, quod ille in
istis partibus non desinit quotidie novis adinventionibus
fabricare, malignantium adversum me linguas
exacuit, complices 6 suos ad componenda mendacia,
quoddam sibi velut organum fecit, per vascula
sua crepuit, et malitiae suae virus sacris auribus instillavit.
Et quid mirum, si Domino meo tantis oppresso
negotiis versuta calliditas hominum subrepere
potuit, cum et David, qui prophetico plenus erat
spiritu, dum Sibae inconsultius credidit, innocentem
protinus Miphiboseth sententiae proscriptionis addixit? [(II Reg. XVI.)]
Tantumque apud eum falsae
accusationis sermo praevaluit, ut plectibilem servum
in herilis consortium haereditatis ascisceret, et infidelitatis
reum libertatis dignum praemio judicaret.
Verumtamen si creatoris nostri facta vigilanter attendimus,
ad credenda cujuslibet mala fidem adhibere