PL 144, col. 209

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

facile non debemus. Ipse enim, cujus oculis
nuda et aperta sunt omnia [(Hebr. IV)] , non dedignatus
est dicere: « Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum
multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum
est nimis; descendam, et videbo, utrum
clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an
non est ita, ut sciam [(Gen. XVIII)] . » Quod profecto
ad nil aliud dictum videtur, nisi ut humana doceatur
ignorantia sine experimentis audita non credere,
incognita non leviter adjudicare, nec ante sententiam
promere, quam rem dubiam testimoniis approbarit.
Quam profecto cautelam dum vos prudentem
habere in aliis liquido novimus, quia nobis observata
non est, non vobis ascribimus, sed nostris procul
dubio meritis imputamus. Verumtamen in his ad

conscientiam redeo, ad mentis meae secreta recurro,
certus quia nisi pro amore Christi, cujus ego malus
servus sum, nullius mortalis hominis gratiam quaero,
nullius iracundiam pertimesco. Quapropter ipsum
conscientiae meae testem invoco, et humiliter peto,
quem in sacrario vestri pectoris habitare, pium est
credere, ut si saluti meae congruere judicat, vos mihi
mitescere sua protinus auctoritate praecipiat, et serenitatis
vestrae vultum mihi placabilem reddat, quatenus
ipse me in vestra reconciliatione confoederet, qui me
ad quaerendam clementiae vestrae gratiam, ne stem
rigidus, terret. Alioquin si adhuc durissimo aversionis
vestrae flagello me verberandum esse decernit,
liventes scapulas humiliter subdo, ori meo digitum
superpono, nil conqueror, sed ad ipsum spei meae

oculos levo, cujus haec erga me fieri justa occulti
examinis dispositione perpendo. Non ergo vos, sed
ipsum rogo, sine cujus nutu nec folium arboris credo
defluere, ut cor vestrum, quod in manu tenet, si
mihi salus est, in meam dignetur benevolentiam inclinare.
EPISTOLA V. AD VICTOREM II ROMANUM PONTIFICEM.
ARGUMENTUM.--Expostulat cum pontifice maximo,
quod Henricum quemdam illustrem virum, qui
spretis rebus humanis ad Christi militiam confugerat,
a quibusdam injuste vexari, et opprimi sineret,
pro quo etiam Christum gravissimis 7 verbis
loquentem inducit; monetque pontificem,
ut videat etiam atque etiam ne illi de se conquerenti,
quid possit respondere, non habeat. Ad

extremum arrogantiae a se suspicionem avertit,
ostenditque ejusdem Christi exemplo non debere
irasci eos, qui in aliqua sublimi potestate constituti
sunt, si ab inferioribus dignitate, sui officii admoneantur.
Domno VICTORI summae sedis antistiti, PETRUS
peccator monachus debitam servitutem in Christo.
Miratur mundus, piissime domine, cur huic misero
clementia vestra tanto tempore non compatitur, et
ad ulciscendum tam cruentae rapinae facinus zelo
justitiae non movetur. Quandiu enim terreno saeculo
militavit, sua omnia bona naviter [suaviter] et
quiete possedit; postquam vero sub alas Christi
confugium petiit, postquam Petri secutus exemplum,
dimissis omnibus, ad sectanda Redemptoris vestigia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.