PL 144, col. 210
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
properavit [(Matth. XIX)] , protinus eum crudelis
praedo suis possessionibus expulit, et quasi sub invalidi
defensoris patrocinium lugientem bonis omnibus
spoliavit. Hoc itaque modo non jam Henricus
injuriam videtur sustinere, sed Christus; Christus,
inquam, vestri praesulatus tempore praejudicium patitur:
qui facit judicium omnibus injuriam patientibus [(Psal. CXLV)] ,
ipse sibimet in vestrae districtionis
examine justitiam non meretur. Quid enim si ipse te
Salvator suis conveniat verbis, et has effundat improperando
querelas? « Ego te, inquit, ut non a
principio repetam, de communi clericorum grege ad
sacerdotale fastigium extuli, et de clientela episcopii
ad obtinenda episcopalis officii jura promovi: ego
te quasi patrem imperatoris esse constitui, et cor
illius ad gratiam tui prae cunctis pene mortalibus
inclinavi: ego claves totius universalis Ecclesiae meae
tuis manibus tradidi, et super eam te mihi vicarium
posui, quam proprii sanguinis effusione redemi. Et
si pauca sunt ista, etiam monarchias addidi: imo
sublato rege de medio, totius Romani imperii vacantis
tibi jura permisi. » Ego itaque, qui tibi tanta,
et talia praestiti, legem, sive justitiam in tuo examine
non invenio: atque a tuis tribunalibus despectus,
et incultus abscedo. Si ergo te, piissime domine,
is, qui judicaturus est vivos et mortuos, his verbis impeteret,
quid ad haec tua sanctitas excusationis opponeret?
Quid allegationis, quid defensionis ad
purgandum se coram eo, qui argumentatione non
fallitur, inveniret? Jam itaque zelus faciendae justitiae
sacratissimum vestrae clementiae pectus accendat,
jam vigor Ecclesiasticae disciplinae in ultionem
se plectendi criminis exerat; et in exspoliato homine
Christum suo juri, contempta impiorum hominum
tergiversatione, restituat. Exhibeatur misero
cum sacerdotali pietate justitia, prodeat in perversum
cum regiae animadversionis severitate
censura; quatenus qui tibi tradidit in hominibus
potestatem, in semetipso experiatur legalis justitiae
defensorem.
Parce ori meo, venerabilis Pater, nec homo hominis
humiliter suggerentis verba fastidi; cum 8 et
omnipotens Deus hominibus dicat: « Venite et arguite
me [(Isa. I)] . »
EPISTOLA VI. AD NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM.
[(Habetur tom. III estque opusculum 17)] .
EPISTOLA VII. AD EUMDEM NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM.
ARGUMENTUM.--Gratulatur primo Nicolao pontifici
maximo, quod illo totius orbis habenas moderante,
Ecclesia Dei magna tranquillitate et felicitate
frueretur. Deinde misericordia commotus, deprecatur
pro Anconitanis, qui a catholica communione
submoti fuerant. Orat igitur pontificem, ut
cum illis mitius agat: et gravissimis viris in consilium
adhibitis, tandem constituat, quo pacto
infelices homines a sempiternae mortis periculo
subtrahat. Demum suae audaciae veniam petit,