PL 144, col. 214
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
isti qui meum deposcit auxilium, pro nostro amore
dignemini subvenire, rigoremque justitiae circa illum
studeatis, in quantum tamen Deo non displiceat,
temperare.
Ut autem scire dignemini quae circa me sunt,
septuaginta ferme dies sunt, ex quibus vix jacere,
vel sedere, quanto minus stare, nisi cum difficultate
possum. Quid autem dicam, quia vinum, stomacho
nauseante, fastidio: qui diversa quoque mellitae ac
pigmentatae potionis genera perhorresco? Sed haec
uberius non exaggero, quia dum gemitum et compassionem
ex fraterna caeterorum sodalium meorum
charitate requiro, a summo amicorum meorum domino
videlicet archidiacono, risum extorquendum
esse non ambigo.
De praefato autem episcopo sic, rogo, decernite;
ut et omnipotens Deus judicio vestrae discretionis
adgaudeat, et ille fusis super se sedis apostolicae
tanquam maternae pietatis visceribus, hilarescat.
Quia sigillum nostrum ad praesens non habeo, nepoti
meo Damiano, ut sigilli certitudine potiatur,
injungo.
12 EPISTOLA XII. AD EUMDEM.
ARGUMENTUM.--Duas, quae tunc temporis inoleverant
in ecclesia, pravas consuetudines accusat:
atque ut aboleantur, postulat. Et primum quidem
periculosum esse ostendit, et aleae plenum (ut ita
dicam) opus, quibuscunque decretis anathematis
poenam in fine apponi. Ad hanc enim poenam tanquam
ad scopulum levissimis de causis offendentes
homines saepissime naufragium facturos. Alteram
consuetudinem (quod scilicet episcopi a presbyteris
apud archiepiscopum, et primatem accusari
non possent) efficaciter redarguit. Dari enim
hoc modo criminum impunitatem, et liberius in
quovis flagitii genere debacchandi licentiam.
Domno suo ALEXANDRO papae, PETRUS peccator
monachus servitutem.
Scripsistis, ut scriberem, praecepistis, ut saepe
vobis, licet incultas, ineptiae meae schedulas destinarem:
verum me magis libet flere, quam scribere;
imo hinc gravius fleo, quia flere non valeo. Ita nimirum
a synodo, cui vestrae sanctitatis auctoritas
praefuit, contritus nuper, et arefactus abscessi, ut
mens mea tot oppressa negotiis, more silicis obdu
rata, nec per imbrem se compunctionis emolliat,
nec se quantumlibet super se gratiam intimae contemplationis
attollat. Hoc itaque mihi datur ad poenam,
quod promissum est sanctis dandum esse per
gratiam. « Absterget, inquit, Deus omnem lacrymam
ab oculis sanctorum [(Apoc. XXI)] . » Et in Psalmo
dicitur: « Qui eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrymis [(Psal. CXIV)] . » Quod ergo
sanctis viris praerogatur ad praemium, hoc meis meritis
infligitur ad tormentum. Quapropter haec apud
me definita sententia est, quia de caetero, nisi me
necessitas inevitanda compellat, donec advixero
Romanis me consiliis funditus absentabo.
Praeterea duo quaedam apud apostolicam sedem