PL 144, col. 215

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

frequens usus obtinuit, quae si sancta prudentia
vestra judicat, ut nobis videtur, omnino digna sunt
corrigi. Unum, quia cunctis fere Decretalibus paginis
anathema subjungitur; alterum, quia cujuslibet
Ecclesiae filius, sive clericus sit, sive laicus,
exponere proprii excessus antistitis prohibetur;
quorum primum quam sit humanae salutis immane
periculum, et infinite patens vorago labentium, ac
pernicies animarum, clementiae vestrae pietas non
ignorat. Dicitur enim quisquis haec, vel illa non fecerit;
sive certe quisquis hoc, quod superius statutum
est, irritum duxerit, vel in aliquo violaverit, anathema
sit. Ubi notandum quam lubrica, quam praeceps subito
ruendi illic procuretur occasio, ut ante quis in aeternae
mortis barathrum corruat, quam se vel leviter impegisse
13
cognoscat: et substratae quodammodo tendiculae
jam pes ejus innectitur, dum se liberis adhuc
incedere gressibus arbitratur. Delinquit itaque quisquis
ille est, in illud apostolicae constitutionis edictum,
et aliquando levi quadam ac perexigua offensione
transgreditur: et continuo velut haereticus, et
tanquam cunctis criminibus teneatur obnoxius, anathematis
sententia condemnatur. Et cum, dictante
justitia, alia sit ultione plectendus, qui plus delinquit,
alia qui minus excedit: hic graviter, leviterque
peccantibus aequa cunctis, et indifferens poena solius
scilicet anathematis, irrogatur. Non tribunalium
more, vel forensis examinis, aut libertas caeditur,
aut possessio confiscatur, nec pecuniariae mulctae
reus adducitur, sed Deo potius omnium scilicet bonorum

auctore privatur. Hanc itaque homo de homine
poenam sumit, quam de sui transgressione
mandati ipse quoque Deus omnipotens non praesumit.
« Qui amat, inquit, patrem, aut matrem plusquam
me, » non continuo addidit, sit anathematizatus, vel
maledictus, sed tantum ait: « non est me dignus [(Matth. X)] .
» Et in lege [(Exod. XXI)] : « Oculus pro
oculo, dens pro dente, percussura pro percussura,
adustio pro adustione, » duntaxat exigitur, nec continuo
qui reus est, de synagoga projicitur, vel maledictione
damnatur. Non enim, secundum stoicos,
omnia peccata sunt paria, atque idcirco indifferenti
sunt ultione plectenda, sed juxta modum culpae temperanda
semper est mensura vindictae [(CIC. Parad. 3)] .
Porro nec beatus papa Gregorius, vel caeteri Patres

qui diversis temporibus in apostolicae sedis regimine
floruerunt, hunc morem in suis reperiuntur observasse
decretis, et vix eorum aliquando statutis anathema
subnectitur, nisi cum catholicae fidei clausula
terminatur. Quamobrem si sanctae prudentiae vestrae
placet, hunc morem de caetero a Decretalibus paginis
amoveri praecipiat, et vel damni pecuniae, vel alterius
cujuslibet ultionis calculum in earum transgressione
praefigat; ne quod aliis est ad tuitionis munimenta
provisum, aliis ad perniciem proveniat animarum.
Illud etiam, quod dicitur: « Non licere cujuslibet
Ecclesiae filium ad majorem Ecclesiam proprii reatus
episcopi, et quaeque sunt corrigenda, deffere, » nimis
absonum et prorsus ecclesiasticae disciplinae probatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.