PL 144, col. 216

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

adversum. Nam cui melius dicitur, quod delinquit
episcopus, quam illi, qui magistri officio fungitur?
Et ideo inter fratres reliquos praeeminet, ut
quod aliis non licet, ipse solus per propriae sedis
privilegium errata corrigat sacerdotum. Quis est
enim hic arrogantiae tumor? quis elationis fastus?
quae denique tanta superbia, ut liceat episcopum per
fas et nefas ad propriae voluntatis arbitrium vivere;
et quod insolenter excessum est a subjectis suis dedignetur
audire? Praesertim cum illi non adierint
tribunalia praesidum, non forensium pulsaverint examina
cognitorum: sed ecclesiam potius adeant, et
sacerdotibus judicabilia sui sacerdotis exponant: ut
quod saecularibus venire poterat in derisum, graviter
et honeste per sacerdotale corrigatur officium.

Ubi profecto dignum est, ut is qui impetitur, vel ex
ratione se exhibeat innocentem, vel confiteatur humiliter
peccatorem. Nec his allegationibus 14 vivendum
[ f. utendum] est, ut dicat se non debere
ab his, qui sibi subjecti sunt, accusari, ne videatur
excessibus suis velamen obtendere, et judicium subterfugere,
dum conatur in alium motae quaestionis
injuriam retorquere. Quis enim nesciat quod princeps
apostolorum Petrus potestatem regni coelestis
accepit? Virtutem ligandi, sive solvendi quod vellet
in coelis ac terris obtinuit? Supra mare pedibus ambulavit?
Sola sui corporis umbra aegrotantes erexit?
Mentientes jaculo nudi sermonis occidit? Oratione
mortuos suscitavit? [(Matth. XIV, 16; Act. V, 9.)] Hic
itaque tam sublimis meriti vir cum ex admonitione

sancti Spiritus ad Cornelium, gentilem videlicet hominem,
fuisset ingressus, adversus eum quaestio facta
est ab his, qui erant ex circumcisione, fidelibus,
quod ad alienigenas introisset, atque cum eis comedere
praesumpsisset, insuper et in baptismate recepisset [(Act. X, 11)] .
Hic, inquam, tot donorum coelestium
incomparabili virtute suffultus, tot miraculorum
ostensione conspicuus, querelae subjectorum
non ex potestate restitit, sed rationem reddendo
humiliter satisfecit, causamque per ordinem veridicus
relator exposuit; quomodo videlicet vas quoddam
velut linteum in quo quadrupedia terrae, reptilia
atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit,
vocem audierit: « Surge, Petre, macta, et manduca. »
Qualiter etiam tres viri venientes eum ad Cornelium

vocaverunt: qualiter postremo Spiritus sanctus eum
cum illis ire praeceperit, et quemadmodum idem Spiritus
sanctus, qui supervenire jam baptizatis in Judaea
consueverat, in gentiles et ante baptismum venit.
Si igitur iste cum a discipulis culparetur, auctoritatem,
quam in sancta fuerat sortitus Ecclesia,
voluisset obtendere, respondere potuerat, ut pastorem
suum oves quae sibi commissae fuerant, reprehendere
non auderent. Sed si in querela fidelium
potestatis suae titulum objecisset, doctor profecto
mansuetudinis non fuisset. Non ergo eos privilegii
sui auctoritate repressit, sed humili potius satisfactione
placavit; et tanquam solus ipse ad faciendam
fidem non sufficeret, etiam testes adhibuit: « Venerunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.