PL 144, col. 229
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
in divino perhibetur eloquio, unde et in psalmo dicitur:
« Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
quae non exaudit voces incantantium, et veneficia,
quae incantantur a sapiente [(Psal. LVII)] . » Et de
praedicatore intrinsecus sauciato alibi legitur:
« Quis medebitur incantatori a serpente percusso? » [(Eccli. XII.)]
Et in Proverbiis: « Sicut acetum in nitro,
ita qui cantat carmina cordi perverso [(Prov.
XXV)] . » Sicut ergo per cantalenas rabidi furoris virus
egeritur, ita per exhortationem sancti praedicatoris
concepti livoris iracundia mitigatur.
Ut igitur ad ea, quae coepit sermo, recurrat. His,
et hujusmodi mundus furiis inflammatus, et compugnantibus
undique membris alterutra concertatione
divulsus, nos etiam, et quibus libello repudii donatus
est, concutit, et a dictaminis vel intimae contemplationis
intuitu mentis acumen obtundit. Adde
quod etiamsi sit forte qui scribat, sicut jam diximus,
deest omnino qui transferat; deest postremo
qui celeri saltem lectione percurrat.
Enimvero cum furentibus ventis tempestas oboritur,
et procellarum turbo fluctivagus in cumulos
elevatur, tunc mare in ipsa sui pelagi profunditate
mitius aestuat, circa littus autem tanto se ferventius
erigit, ut naves quoque, si appulerint, frangat; unde
fit ut remiges tunc littoribus loca contigua tanquam
Syrtium discrimen aufugiant, et quietioris tunc
pelagi profunda conscendant: sic nimirum, cum
jam hujus 27 saeculi terminus appropinquat, quasi
circa littus suum mundanus fervor ebullit, seseque
in perturbationis atque superbiae cumulos erigit;
et qui in praeteritis saeculis, velut in pelagi profunditate
quodammodo tranquillus exstiterat, nunc
circa finis sui littus pestilenter exaestuat, ut applicantes
quoque discrimen naufragii jure evadant. Et
haec quassatio, ac perturbatio de luxuria nascitur;
et quod naturae contrarium est, de voluptate afflictio
generatur. Unde et Salomon: « Hanc, inquit, occupationem
pessimam dedit Deus filiis hominum, ut
occuparentur in ea. Vidi cuncta quae fiunt sub sole,
et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus [(Eccle.
I)] . » Omnes enim dum anhelant ea, in quibus delectantur,
acquirere, et necessario compelluntur afflictione
spiritus laborare; et dum in eo quod iste
quaerit, alter objicitur, ad id quod oblectat, non sine
laboris taedio pervenitur. Hinc rursus ait: « Cumque
me convertissem ad universa opera, quae fecerunt
manus meae; et ad labores, in quibus frustra
sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem
animi [(Eccle. I)] . » Quae tamen afflictio duras ac
reprobas mentes et ipsa delectat, dum non modo
deliciarum suavitate, sed et laboris oblectantur
acredine. Hinc est quod Israelitae, stimulo gulae prurientes
illecti, non modo sibi deesse carnium olias
pisciumque delicias, sed et porros ac cepas conqueruntur
et allia [(Num. XI)] . Quae nimirum species,
dum vi naturalis acredinis mordent faucium gustum,
lacrymas provocant oculorum. An non ceparum et
alliorum esuriunt acrimoniam, qui videlicet esculentiora