PL 144, col. 230
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
domestici apparatus edulia deserunt, qui
juris adiposi, quas opiparor ultroneus obtulit, delicias
parvipendunt? et per horrescentia dumeta,
montiumque praerupta, feras agrestes venabulis insectantur;
cellariis deprompta fastidiunt, et vaga
per aerem missis accipitribus aucupantur? Dum
tranquilla plerumque valeant pace quiescere, jucundum
deputant et amoenum equitandi, vel litigandi
laboribus insudare. Flaccidum judicant quietis
otium, hebes, ignobile fatentur et dissolutum. Sic
et populus ille dicebat: « Anima nostra arida est.
Nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manna [(Ibid.)] . »
Alibi quoque murmurantes dicunt: « Deest panis,
non sunt aquae. Anima nostra nauseat super cibo isto
levissimo [(Num. XXI)] . » Levissimum quippe deputant
cibum, si pondus atque duritiam contingat
deesse laborum. Nam laboribus resolvuntur, otio
fatigantur.
Plane libet diligenter inspicere quam brevis pars
corporis sit, cui substantia mundi tota non sufficit,
quae cuncta terrenae facultatis impendia concupiscit.
Nam cum caetera corporis membra quodammodo
bruta videantur et stolida, vix cubitus semis reperitur
in corpore, quem rerum omnium universitas nequeat
satiare. Ab oculis siquidem usque ad genitalia
regnat omnis humana concupiscentia. Et hoc
quidem angusto compendio naturali necessitate concluditur,
sed naturalis metae legibus non tenetur:
nam per exteriora cuncta diffunditur; et quae de
modica radice procedit, non modicis paucisque
contenta, omnibus inhiat: ad omnia, ut eis perfruatur
ac saginetur, anhelat. Oculi siquidem
pascuntur pulchritudine rerum, mulcentur aures
tinnulis harmoniae sonitibus, vel lenocinantium 28
assentatione verborum; nares odoramenta concipiunt,
fauces epularum saporibus oblectantur, cor
cogitationum versat arcanum, lingua profundit eloquium,
et quod cor meditatur, oris ad medium interpretatione
producitur. « Ex abundantia » scilicet
« cordis os loquitur [(Matth. XII)] . » Jam vero genitalia
tanto ardentius ad coitum provocantur, quanto
magis stomachus vel ciborum copia, vel potus ingurgitatione
repletur. Edacitas quippe quaedam sanguisuga
est, cui duae sunt filiae, ebrietas scilicet atque
luxuria; de quibus utique Salomon: « Sanguisugae,
inquit, duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer [(Prov.
XXXVI)] . » Nam quo quisque immoderatius vescitur,
eo necesse est ut ad potum aestuantius accendatur.
Et dum congesta cibi moles fervescente stomachi
lebete decoquitur, crebris necesse est haustibus irrigetur.
Sed cum cibis venter ac potibus intumescat,
consequens est, ut alternis utrinque meatibus, et
faeces per podicem in cuniculos egerat, et humorem
de genitali conceptaculo per pudenda profundat.
Sicut enim in torcularibus vinarium a vino; sic in
ilibus stercus separatur a viru. Sanguisugae ergo,
quae edacitas est, duae sunt filiae: ebrietas et libido;
quia dum una pestis delectabiliter concipit, geminam
necessario sobolem parit. Quae nimirum dicunt: