PL 144, col. 231

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

« Affer, affer; » quia cum sint insatiabiles, violentae
quoque sunt exactrices. Haec itaque pars corporis,
a pudendis videlicet usque ad oculos, totum perimit
hominem, ac prorsus in eo naturalis excellentiae subruit
dignitatem. Per haec enim spiramina sensuum,
infelix humana conditio, et quod salutis est, effluit;
et quod est perditionis, admittit. Haec omnia breviter
Joannes comprehendit Apostolus, cum ait: « Omne
quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et superbia vitae [(I Joan. II)] . »
Concupiscentia scilicet carnis ad corporis voluptatem,
concupiscentia oculorum ad visibilium rerum
pertinet pulchritudinem: superbia vero vitae, terreni
honoris atque fastigii exprimit sublimitatem. Per haec
enim primus homo tentatus agnoscitur, sicut Scriptura

testatur [(Gen. III)] : « Vidit, inquit, mulier quod
bonum esset lignum ad vescendum: » ecce concupiscentia
carnis; deinde sequitur: « Et pulchrum
oculis, aspectuque delectabile: » ecce superbia oculorum.
Per oculos enim superbire convincitur, quisquis
in his quae Deus prohibet, delectatur. Superbia
vero vitae fuit, cum mulier eadem ex ore serpentis
libenter audivit: « Eritis sicut dii, scientes bonum
et malum [(Ibid.)] . »
Totus itaque mundus hoc tempore nihil est aliud
nisi gula, avaritia, atque libido. Et sicut olim trifariam
divisus est orbis, ut tribus simul principibus
subjaceret; ita nunc genus humanum, heu proh dolor!
his tribus vitiis servilia colla substernit, eorumque
quasi totidem tyrannorum legibus obtemperanter

obedit. « Omnes enim, sicut Scriptura dicit, avaritiae
student, a minimo usque ad maximum [(Isa. LVI,
Jer. VI)] . » De gula vero quid dicam, cum opulenti
quique nesciant famem, nunquam praestolentur esuriem?
Tumentes ventres, nisi citius per utrumque
spiramen effolleant, crepitum ilibus reformidant,
et sic in manibus fistulae consistit incolumitas vitae.
Ora flammantia crapulantur, nec tamen dicendi
sunt, fastidio prohibente, comedere, sed potius 29
ligurire. Atque ideo dum afflictio carnis a cunctis
poenitentibus pene respuitur, in praefigendis poenitudinum
judiciis vigor canonum funditus enervatur.
Quamobrem aut liber omnino claudendus est canonum,
aut a delegandae poenitentiae taxatione cessandum.
Quis enim saecularium ferat, si vel triduo per

hebdomadam jejunare praecipias? Modo stomachi
laesionem simulant, modo splenii, sive vesicae lamentantur
exitium, modo marcidi pulmonis vitio intercludi
sibimet anhelitum conqueruntur. Hinc multiplices
rei familiaris curas objiciunt, illinc herilis
famulatus obsequia laboriosa praetendunt. Quid plura
dicam? Labyrintheas argumentorum scenas struunt,
Protheum induunt, et in diversa se formarum monstra
convertunt, cuncta languorum genera simulant,
ut quod potissimum metuunt, languorem jejunii non
incurrant. Sed cum tantopere non exigenti naturae,
sed impatienti gulae deserviunt, velint, nolint, libera
libidinis frena laxantur. Venter enim, atque pudenda
contigua sibi sunt affinitate contermina, et cum ille

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.