PL 144, col. 234

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

diem et noctem videtur nutare crepusculum, dum
occumbente luce virtutum, nox oritur vitiorum.
Quod nimirum illud Abrahae portendebat, quod Scriptura
pronuntiat: « Cum sol, inquit, occumberet,
sopor irruit super Abraham, et horror magnus et
tenebrosus invasit eum [(Gen. XV)] . » Nam solis occubitus
mundi designat occasum; horror vero magnus
et tenebrosus vitiorum figurat criminumque caliginem,
quae quotidie pestilenter inhorrescunt per
aestuantem reproborum hominum pravitatem. Unde
et illic paulo post additur: « Cum ergo occubuisset
sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus
fumans [(ibid.)] . » Sicut enim fumus ex igne clibani
vaporantis egreditur; ita vitiorum omnium flagitiorumque
caligo de camino aestuantis avaritiae generatur,

sicut dicit Apostolus: « Quia radix omnium
malorum avaritia est [(II Tim. VI)] . » Et hoc circa
finem diei, hoc est, circa terminum mundi. Fumans
ergo clibanus tenebrosam caliginem generat, quia
caminus avaritiae, qui in pravorum hominum pectoribus
aestuat, multis perversitatum tenebris mundum
pestilenter obscurat. An non mentes infelicium
caecat, quae scilicet et fidem tollit, et omnium virtutum
in eorum cordibus lumen exstinguit? Unde
cum illud praemisisset Apostolus, praesto subintulit:
« Quam, » videlicet avaritiam, « quidam appetentes
erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis [(ibid.)] .
» Multis quippe se doloribus inserunt,
dum propter temporalia lucra infoederabili a se
invicem simultate resiliunt. Et plerumque dum pro

corporalibus in arma concurrunt, e corporibus animas
exeunt. Qui vero solis coelestibus inardescunt,
pro doloribus oblectationibus potiuntur; quia in
fraternae charitatis dulcedine unanimiter vivunt.
Hinc est, quod in illo sacrificio vespertino, quod
tunc Abraham obtulit, pecora quidem terrena ab
invicem sequestrata composuit, sed volatilia non
abjunxit. Unde Scriptura: « Qui tollens, inquit,
universa haec, divisit ea per medium, et utrasque
partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non
divisit [(Gen. XV)] . » Terrena quidem animalia contra se,
et altrinsecus opponuntur, quia terreni quique contra
proximos jurgiis et contentionibus saeviunt, vel certe
occultis adversus eos odiorum fomitibus inardescunt.
At contra qui sese in altum coelestis desiderii pluma

sustollunt, dum sacrificium Deo semetipsos offerunt,
a mutuae dilectionis glutino non recedunt.
32 Haec apud te, venerabilis Pater, de mundi furentis
insania conqueror, quem et tolerare quotidie et odire
compellor. Nec accusatoris vereor notam, dum illi
delinquentium expono flagitium, qui corrigendi prava
prae caeteris obtinet principatum. Non enim detractor
ille dicendus est, qui ei curat errantium reatus
exponere, qui valet ea, quae temere praesumpta sunt,
emendare. Haec porro Eliae verba sunt [(III Reg.
XIX)] : « Altaria tua, Domine, destruxerunt, et prophetas
tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego
solus. » Cui Dominus: « Derelinquam, inquit,
mihi septem millia in Israel, quorum genua non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.