PL 144, col. 237

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

etiam venatores, quia castor dum nativo
perpendat ingenio se non ob aliud insectari, nisi pro
testiculis, ut medicinali serventur industriae praecidendis,
ad stipitis truncum repente procurrit, seseque
violenter impingens, testiculos projicit. Mox itaque
longius provolans, versus ad venatorem in duobus
se pedibus erigit, nec se jam habere, pro quo
quaeratur, ostendit. Nunquid ergo durior satisfactio
quaeritur ab homine, quam exigatur ab animalibus
brutis? Sed ne modum excedat epistolare compendium,
ad haec expostulanda vestrum in nostras partes
praestolemur adventum.
EPISTOLA XVII. AD EUMDEM ALEXANDRUM II
[(Habetur tom. III, estque opusculum 23)] .
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM

[(Habetur tom. III, estque opusculum 24)] .
EPISTOLA XIX. AD EUMDEM
[(Habetur tom. II, estque Vita SS. Rodulphi episcopi
Eugubini, et Dominici Loricati)] .
EPISTOLA XX. AD CADALOUM EPISCOPUM PARMENSEM, QUI ET HONORIUS II ANTIPAPA.
ARGUMENTUM.--Cadalous Parmensis episcopus, praeter
alia vitia, quae in eo complura inerant, magnis
ambitionis facibus inflammatus, ingentes in
Romana Ecclesia turbas concitavit. Alexandro
enim legitimo pontifice rejecto, largitionibus, et
pessimis quibusque artibus effecit, ut ipse a quibusdam
Cisalpinis episcopis sui similibus 35
(ad quos tamen electionis jus minime pertinebat),
tanquam verus et germanus pontifex promulgaretur.

Igitur scelestae cupiditatis compos effectus,
scelera, quae antea occultius patrabat, publice
jam, et in conspectu omnium edere coepit. Rapinis
namque, caedibus et direptionibus omnia foedabat:
bona ecclesiastica militibus suis, et satellitibus diripienda
concedebat: denique, ut uno verbo absolvam,
humana et divina permiscebat. Leniter primo
admonitus; et deinde cum hac ratione nihil proficeretur,
ter in patrum conventibus publice damnatus,
et a catholica communione submotus, ab
amentia et furore non destitit. Ad hunc hominem
tam impium, tamque obfirmato animo salutaria
consilia respuentem, scribit B. Petrus Damianus.
Et quidem postquam illi sceleris, quod admiserat,
magnitudinem ante oculos posuit, postquam quibuscunque
potuit rationibus, ad sanitatem revocare
conatus est, tristi demum ejus mortis vaticinio
epistolam concludit.
CADALOO dicto episcopo, PETRUS peccator monachus

quod dignum et justum est.
Qui non corripit puerum ova furantem, magnum
postea latronem patitur, equorum stabula perfringentem.
Si a corynetis [famulab. credid.] suis matrona
potens negligit arcere petulcum, quid mirum
si in eam quoque ille postmodum vesaniae suae porrigat
appetitum? Utque de Scripturis aliquid inferam:
David rex, qui in Absalon fratricidium non
ulciscitur, ab ipso deinceps ejectus, regalis solii
dignitate privatur [(II Reg. XIII)] . Adonias, filius
Aggith, dum in superbiae fastum protervus erigitur,
dum connivente patre, paratis equis et curribus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.