PL 144, col. 313

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

quidem potest miseratione praesumere, sed nescio
utrum valeat in quantumlibet exuberantium meritorum
suorum securitate dormire, praesertim cum mundus undique
fremat, undique velut maximum pelagus intumescentibus
procellis se attollat, tantasque nobis quibuscunque
raptoribus molestias ingerat, ut terrenis potius
nos inservire negotiis quam obsequiis vacare divinis,
vel ad puritatis aspirare munditiam plerumque compellat.
Malignus plane spiritus humanum genus nunc
solito vehementius per omnia vitiorum abrupta praecipitat,
truculentius tamen odiorum, ac simultatum
omnes livore perturbat. Tot enim quotidie bella
desaeviunt, armatae acies proruunt, hostiles impetus
inhorrescunt ut de militaribus quidem viris plures
gladius videatur absumere, quam in grabatulis

quiescentes corporeae conditionis aegritudo finire,
ut propemodum maris more geratur hic mundus.
Sicut enim cum ventorum tempestas oboritur, crispante
mitius pelago, in vicinia littoris aestus ferventior
excitatur; 114 ita nunc in fine mundi
velut vicino maris littore, furentibus dissidii discordiaeque
procellis, cuncta hominum corda vexantur,
et tanquam spumosis fluctibus illiduntur. Instabilis
enim homicida omnia scrutatur, omnia mundi velut
unius agri loca perlustrat, ne quid infecundum a
lividi fomitis satione praetereat. Hinc est, quod ad
ecclesiastici status universale periculum ab invicem
sacerdotium imperiumque resiliunt, atque ad Dei
omnipotentis injuriam nunc cum unus papa in apostolico
sit solio constitutus, alter a finibus aquilonis

destinatur electus. Sed ille papae abusivum papam
procul dubio superaddit, qui primus omnipotentis
Dei vocabulum plurali numero declinavit:
« Eritis, inquiens, sicut dii, scientes bonum et malum [(Gen. III)] .
» Super quo nimirum potius flere compellimur,
quam prolixius quid scribere delectemur.
Unde, cum ante aliquot dies hymnos rhythmicos
flendo depromerem:
Heu! sedes apostolica,
Orbis olim gloria,
Nunc, proh dolor! efficeris
Officina Simonis.
Terunt incudem mallei,
Nummi sunt tartarei.
Justo Dei judicio
Fit ista conditio,
Ut quisquis apostolicam
Sedem semel comparat,
Redimere non desinat,
Donec male pereat,
His dictis, prae dolore contabui et addere supersedi.
Sed cum inter caetera mala, quae nostris temporibus
emergunt, ipsas quoque Ecclesias violenti homines
insolenter opprimant ac praedia ( Consule
Scholia ad calcem opusculi ), vel quaelibet bona sacri
juris invadant, nonnullos movet, utrum Ecclesiarum
rectores expetere vindictam debeant, ut malis mala,
more saecularium, reddant. Nam plerique mox, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.