PL 144, col. 314

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

eis vis injuriae, ad indicenda protinus bella
prosiliunt, armatorum cuneos instruunt, sicque hostes
suos acrius forte, quam laesi fuerant, ulciscuntur.
Quod mihi plane satis videtur absurdum, ut ipsi
Domini sacerdotes attentent quod turbis vulgaribus
prohibetur, et quod verbis impugnant, operibus asserant.
Quid enim magis Christianae legi videtur esse
contrarium quam redhibitio laesionum? Ubi, quaeso,
sunt tot praeconia Scripturarum? Ubi quod Dominus
dicit: « Si quis tibi quod tuum est tulerit ne repetas [(Luc. VI)] .
» Si enim nobis non licet eadem ipsa,
quae nobis ablata sunt, repetere; quomodo pro his
licet ultoriae retributionis vulnus inferre? Ubi et
illud: « Si percusserit tibi maxillam, praebe ei et
alteram: Si angariaverit te mille passus, vade cum

eo duo alia millia: Si tulerit tibi tunicam, da ei et
pallium [(Matth. V)] . » At fortasse quis objicit turbis
saecularibus haec esse mandata, non sacerdotibus,
nimirum ut Ecclesiarum praesules haec praedicare
debeant, non servare. Sed quis hoc vel desipiens
sentiat, cum Dominus dicat: « Qui solverit unum de
mandatis istis minimis, 115 et docuerit sic homines,
minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem
fecerit, et docuerit, magnus vocabitur [(Ibid.)] . »
Sacerdos itaque, qui in regno coelorum vult esse
magnus, sit in populo praevius, ut quod voce se
sequentibus dictat, primus ipse vivis operibus impleat.
Unde, ut omnis pravi intellectus occasio tollatur,
primus ille inter Ecclesiae sacerdotes non ait:
Domine, quoties peccaverit frater in fratrem, et dimittet

ei? sed omnium potius sacerdotum causam in
una sui persona constituens, « Domine, inquit, quoties
peccaverit in me frater meus, et dimittam ei?
usque septies? [(Matth. XVIII)] . » Cumque sibi responderetur
« usque septuagies septies [(Ibid.)] » indulgendum,
nullum jam de servando a sacerdotibus universali
mandato relictum videtur ambiguum. Luca
etiam evangelista testante docemur quia, Domino
Jerusalem properante, discipuli praecedentes intraverunt
urbem Samaritanorum, ut illi pararent [(Luc.
IX)] . Cumque illos Samaritani nullatenus recepissent,
commoti Jacobus et Joannes, humanitate dictante,
dixerunt: « Domine, vis dicimus ut ignis descendat
de coelo et consumat illos, sicut Elias fecit? » [(Ibid.)]
Mox conversus increpavit illos, dicens: « Nescitis cujus

spiritus estis: Filius hominis non venit animas perdere,
sed salvare. » Ubi mox subditur: « Et abierunt
in aliud castellum [(Ibid.)] ; » ac si non lingua,
sed opere loqueretur: date locum irae, vel potius
quod ipse dicit: « Si vos persecuti fuerint in una
civitate, fugite in aliam [(Matth. X)] . »
Vita plane, quam Salvator noster gessit in carne,
non minus quam praedicatio evangelica, nobis est et
proposita tenendae linea disciplinae. Sicut ergo ipse
cuncta mundi furentis obstacula, non per districti
examinis ultionem, sed per invictam superavit inconcussae
patientiae majestatem, ita docet mundi
rabiem potius aequanimiter ferre quam vel arma

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.