PL 144, col. 315
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
corripere, vel laedenti laesionibus respondere; praesertim
cum inter regnum et sacerdotium propria cujusque
distinguantur officia, ut et rex armis utatur saeculi, et
sacerdos accingatur gladio spiritus, qui est verbum Dei [(Ephes. VI)] .
De saeculi nempe principe Paulus dicit:
« Non sine causa gladium portat. Dei enim minister
est, vindex in iram ei qui malum agit [(Rom. XIII)] . »
Azarias rex, quia sacerdotale usurpat officium, lepra
perfunditur [(II Paralip. XXVI)] ; et si sacerdos arma
corripit, quod utique laicorum est, quid meretur?
Nam et David idcirco ante Evangelium evangelice
vixisse creditur, quia non modo Semei et Saul, sed
et plurimis indulsisse suis hostibus invenitur. De
quo, et caeteris sanctis Patribus nonnulla hic exempla
perstringerem, nisi vobis incomparabiliter notiora
quam mihi haec et his similia certum tenerem.
Plane quis non videat quam sit inhonesta confusio,
ut quod agendum Ecclesia denegat, impudenter ipsa
committat et cum aliis praedicet patientiam, infoederabilem
ipsa contra innocentes accendatur in iram?
Contigit enim hoc facienti quod Apostolus dicit:
« Ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar [(I Cor. IX)] :
» vel illud potius quod ad Romanos ait:
« Qui ergo alium doces, teipsum non doces, qui praedicas
non furandum, furaris; qui dicis non moechandum,
moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium
facis [(Rom. II)] . » 116 Et praecipue id quod his praesto
subjungit, sacerdoti congruere videtur: « Qui in
lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras [(Ibid.)] .
» In lege quippe Dei sacerdos non immerito
gloriatur, qui ministerii locum ad praedicanda
legis mandata sortitus est, sed per praevaricationem
legis Deum inhonorare convincitur, cum scita legalia
transgredi non veretur. Dumque aliud agit, aliud
praedicat, quantum in se est, omnes ab ejusdem legis
observatione perturbat, sicut Scribis et Pharisaeis
Dominus dicit: « Vae vobis, qui abstulistis claves
sapientiae et scientiae, sed ipsi non introistis, et
insuper alios introire volentes prohibuistis [(Matth.
XXII)] . » Et revera qua fronte, qua libertatis audacia
sacerdos quilibet in dissidentium confoederatione
desudet; cum ipse suis laesoribus non remissionis
indulgeat veniam, sed efferatur implacabiliter ad
vindictam? Inter omnes sane virtutum gemmas, quas
Salvator noster de coelo veniens attulit, duas insignius
atque praeclarius rutilare monstravit, quas et
in se prius expressit, et ut nobis imprimerentur,
edocuit, charitatem scilicet et patientiam. Et de
charitate quidem dicit Apostolus: « Propter nimiam
charitatem suam, qua dilexit Deus mundum, Filium
suum misit [(Ephes. II)] . » De patientia vero ait:
« Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam
scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem
Scripturarum spem habeamus [(Rom. XV)] . » Per
charitatem namque Dei Filius de coelo descendit, per
patientiam vero diabolum superavit. His muniti virtutibus,
et fundatores apostoli sanctam Ecclesiam
condiderunt, et propugnatores ejus sancti martyres
diversa mortium supplicia triumphaliter pertulerunt.