PL 144, col. 316

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

[( Consule Scholia. )] Si ergo pro fide, qua universalis
vivit Ecclesia, nusquam ferrea corripi arma conceditur,
quomodo pro terrenis ac transitoriis Ecclesiae
facultatibus loricatae acies in gladios debacchantur?
Porro, sancti viri cum praevalent, haereticos idolorumque
cultores nequaquam perimunt; sed potius
ab eis pro fide catholica perimi non refugiunt. Quomodo
ergo pro rerum vilium detrimento fidelis fidelem
gladiis impetat, quem secum utique redemptum
Christi sanguine non ignorat?
In Galliarum finibus audivi gestum fuisse quod
refero: Inter abbatem et quemdam saeculi praepotentem
orta est non levis de possessione contentio.
Cumque a partis utriusque fautoribus minis diu certaretur
et jurgiis, tandem ut armis ageretur utrinque

condictum est. Et saecularis quidem, paratis
militum copiis, campum praeliaturus ingreditur,
acies struit, cuneos ordinat atque ad fortiter agendum
omnium mentes acerrimus cohortator inflammat.
Silvescunt omnia gladiis, rubent clypei, vociferantium
clamor attollitur, minaces armatorum
fremitus inhorrescunt, tela stringuntur, solus adversae
partis impetus ad congruendum accensis manibus
exspectatur. Abbas autem non in armis terrenis
spem suam, sed in humanae salutis auctore
constituens, cunctis, qui pro se dimicare convenerant,
suum prohibuit comitatum, solos autem monachos
suos equis imposuit, capita cucullis operiri
praecepit, sicque cum illis, velut galeatis, et loricatis
fidei munimento, crucisque vexillo ad locum certaminis

venit. Cumque vir ille non ferrea, ut sperabat,
arma conspiceret, sed tanquam 117 coelestem,
atque angelicam aciem adventare cominus advertisset,
tantus eum cum suis omnibus divini timoris
horror invasit ut desilientes ex equis protinus arma
projicerent, terrae se humiliter sternerent, indulgentiam
flagitarent. Sic, sic nimirum titulos victoriae
triumphalis obtinuit, qui non in frequentibus equis,
non in micantibus gladiis spem posuit, sed ex divinae
tantum potentiae virtute praesumpsit.
Ad haec si quis objiciat bellicis usibus Leonem se
frequenter implicuisse pontificem, verumtamen
sanctum esse. Dico quod sentio, quoniam nec Petrus
ob hoc apostolicum obtinet principatum quia
negavit [(Marc. XIV)] , nec David idcirco prophetiae meretur

oraculum quia torum alieni viri invasit [(II Reg. XI)] ;
cum mala, vel bona non pro meritis
considerentur habentium, sed ex propriis debeant
qualitatibus judicari. Nunquid hoc legitur, vel egisse,
vel litteris docuisse Gregorius, qui tot rapinas ac
violentias a Longobardorum est feritate perpessus?
Num Ambrosius bellum Arianis se suamque Ecclesiam
crudeliter infestantibus intulit? Nunquid in
arma sanctorum quispiam traditur insurrexisse
pontificum? Causas igitur ecclesiastici cujuscunque
negotii leges dirimant fori, vel sacerdotalis edicta
consilii ne quod gerendum est in tribunalibus judicum,
vel ex sententia debet prodire pontificum, in
nostrum vertatur opprobrium congressione bellorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.