PL 144, col. 317

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

Sed ecce, dum aviditate loquendi vobiscum sermonis
articulum longius protraho, metam, ut video, compendii
epistolaris excedo. Incolumem te, venerabilis
pater, ad regendum Ecclesiae suae statum custodiat
omnipotens Deus, et tu quoque in sanctis orationibus
tuis mei memor esse digneris.
EPISTOLA X. AD R. EPISCOPUM.
ARGUMENTUM.--Hanc epistolam ad Eugubinum
episcopum scriptam esse credibile est. In qua se
excusat, quod ecclesiam suam ab episcopo Forosemproniensi
consecrari passus esset, cum ad Eugubinum
spectare videretur jus consecrandi, quia
in illius erat dioecesi constituta. Id se fecisse ait
primum, quoniam eumdem episcopum habere
quasi possessionem consecrandi illius loci ecclesias
audisset. Deinde, ne quem antea sibi parum
aequum expertus esset, infestiorem redderet. Proinde
orat, ut ademptum missarum celebrandarum
jus in ecclesia restituat, et suorum monasteriorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.