PL 145, col. 109

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

accipientis est meritum, sed summi largitoris est
beneficium. Non enim legitur: Quia Spiritus, ubi
dignum est spirat; sed potius dictum est: « Ubi
vult, spirat [(Joan. III)] ; » ut profecto spiritualis gratia,
quae ex ecclesiastica institutione tribuitur, divinae
potius voluntati, quam humanis meritis ascribatur.
Enim vero Spiritus sanctus non pro meritis semper
venit, sed pro meritis in quolibet, ad salutem videlicet,
semper manet. Hinc est illud quod Veritas
dicit: « Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum
servabit, et Pater meus diligit eum, et ad eum
veniemus, et mansionem apud eum faciemus [(Joan.
XIV)] . » Qui enim in dilectorem suum, postquam
venturum se esse promisit, mansionem quoque facturum
protinus addidit; patet profecto, quia in aliis

habitat Deus, in aliis hospitatur. Huic etiam illud simile
est quod ait: « Super quem, inquit, requiescet
Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem
sermones meos? » [(Isa. LXVI.)] Ac si patenter dicat:
Et super alios quidem veniet, sed super hunc videlicet
requiescet, quia dignus est. Nam sicut et ante
nos dictum est, Spiritus sanctus sicut conciliatus, et
placatus requiem praestat mitibus et humilibus
corde: ita contrarius, et adversus immitibus, ac
superbis inquietudinem exagitat, quam scilicet inquietudinem
sciniphes illae brevissimae significabant,
sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes:
« Digitus Dei est hic [(Exod. VIII)] ; » fatentes sibi adversum
esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse.
Apte nimirum tertio loco, ubi sciniphum plaga ponitur,

Spiritus sanctus, qui tertia est in sancta Trinitate persona,
inquietis hominibus fuisse contrarius perhibetur.
Hanc inquietudinem expertus est Jehu, qui divino
zelo ductus, ad ulciscendos quidem Dei inimicos, et
praecipue cultores Baal, vehementer incanduit: ipse
tamen eos, quos Jeroboam coluerat, deos aureos
non reliquit [(IV Reg. X)] .
96
CAPUT IX. Quid doctores de baptismo, et Dominici corporis Eucharistia sentiant.
[(1, q. 1, c. Sic autem, etc. seq. Nonne.)] Tria
profecto praecipua sacramenta in sancta frequentantur
Ecclesia, baptismum videlicet, corporis
quoque et sanguinis Dominici salutare mysterium,
et ordinatio clericorum. Et de baptismo quidem

B. Augustinus in expositione Joannis evangelistae;
de Eucharistia vero Dominici corporis in libro suo
Paschasius ita concorditer disputant, ut neque per
bonos sacerdotes meliora illa mysteria, neque per
malos fieri pejora, testentur. Nimirum sive per
fures, sive per adulteros, sive etiam per homicidas
haec sacramenta fiant, nil prorsus ab his, quae
sancti dedicant sacerdotes, mysteriis differant; quod
qui praedictis libris operam dedit, enucleatius absolutum
esse non ambigit. Super ordinationibus autem
clericorum frequens idcirco disputatio non processit,
quia duobus illis sacramentis evidenter expositis,
haesitandi de tertio locum dubietas non invenit:
nunc autem modum excedens curiositas hominum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.