PL 145, col. 108

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

credatur, quia per Moysen appellatur hariolus, vigilanter
ejusdem historiae verba percurre, et eodem
Moyse perspicue testante, reperies: Quia cum vidisset
Israel in tentoriis commorantem, protinus in
illum Dei Spiritus irruit [(Num. XXIV)] , et ut revera
prophetam in vaticiniis mox oraculum excitavit. Et
hariolus ergo appellatur et propheta est; quia quem
ad propheticam dignitatem gratia superna provexerat,
obscoeno hariolatus nomine propria pravitas
deturpabat. Ubi considerandum est, quam profundum
sit, atque subtile Dei judicium: imo quam
terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum [(Psal. LXV)] ;
cum videlicet miserabilis ille
vir neque propter reatus sui nequitiam, gratiam,
quam semel acquisierat, perdidit: et tamen propter

ipsam gratiam, quam usurpabat, indignus, divinae
ultionis sententiam declinare non potuit. Quid ergo
mirum si omnipotens Deus, qui semper est quod
est, et mutari non novit, nihilominus adhuc antiqua
examinis sui jura custodiat, et eamdem assuetae
discretionis regulam teneat; ut quod in Balaam
fecit, hodieque in suis similibus non dissimiliter
operetur: quatenus et pro largitate clementiae dona
sua indignis, et pro censura justitiae dignae eos
ultionis animadversione percellat.
CAPUT VIII. Quod reprobum Saulem cum satellitibus suis propheticus spiritus occupavit.
Illud quoque obscurum non est, quod cum Saul
direxisset lictores ad rapiendum David, atque illi

juxta fidem historiae vidissent cum eo prophetarum
vaticinantium cuneum, et Samuel stantem
super eos, factus est etiam in illis Spiritus
Domini, et prophetare coeperunt: cumque Saul
secundo et tertio alios, atque alios mitteret,
et illos nihilominus propheticus 95 Spiritus invasisset,
tandem, ut Scriptura testatur [(I Reg. XIX,)] iratus
ipse Saul abiit in Ramatha: sed antequam pervenisset,
factus est etiam super eum Spiritus Dei, et
prophetavit tota die nudus cum caeteris coram Samuel.
Quid ergo mirum si perversi homines dona
Dei, quibus indigni sunt, ad cumulum suae damnationis
accipiant; cum et Sauli isti, quem Deus
abjecerat, quem jam daemon agitare saepissime consueverat,
non modo Spiritum Dei ad horam suscipere,

sed etiam cum suis officiis concessum sit
diutius prophetare? Iracundiae nempe felle commotus,
et livoris simul et odii erat ardore succensus:
atque, ut non diutius immorer, Deo vacuus, malo
spiritui fuerat irrevocabiliter mancipatus: tamen
cum ad locum chori vaticinantis accessit, repente
super eum divinus Spiritus irruit, et velut appositam
materiam ignis insiliens occupavit. Non ergo
incredibile videri debet, si in sancta Ecclesia, quae
procul dubio thronus Dei, sacrarium est Spiritus
sancti, omniumque coelestium charismatum receptaculum,
illud gratiae sacramentum et indignus accipiat,
cui per intentionem, vel vitae meritum non
concordat: nimirum, quia non dantis hominis, vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.