PL 145, col. 107
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
gratiam vendere conabatur, cum ad promissionem
pretii hariolatus sui depromebat oraculum? Sic
enim Scriptura testatur quia seniores Moab rogabant
eum, « habentes pretium divinationis in manibus [(Num. XXII)] .
» Et rursus per alios nuntios misit
ad eum, inquit, Balac filius Sephor, dicens: « Ne
cuncteris venire ad me; paratum habeo honorare te,
et quidquid volueris, dabo tibi [(Ibid.)] . » Amore quidem
pecuniae succensus aestuabat, et tamen per eum
Spiritus sanctus profunda mysteria loquebatur. Balaam
denique, et Balac, uterque Deo manifeste contrarius,
uterque Dei populo exstitisse probatur infestus,
donumque divinae gratiae alter emere, alter
venditare nihilominus gestiebat: attamen propheticae
revelationis arcanum, et iste extra meritum
protulit, et ille utique indignus audivit: atque, ut
magis largitatem divini muneris admiremur, maledicere
nitebatur Balaam, et tamen invitus e contrario
benedicebat: « Ad benedicendum, inquit, adductus
sum, benedictionem prohibere non valeo [(Num. XXIII)] .
» Chamus quippe divinae virtutis ori
ejus erat innixus, nec poterat aliorsum impetum
linguae dirigere, nisi quo Spiritus sanctus praesidens
intorsisset. Cum voluntate siquidem lingua pugnabat,
et turbulentam salsuginem, quam mens praedamnata
conceperat, per oris alveum effluere non valebat.
Unde quoniam sicut petebatur, jaculari in populum
Dei maledicta non potuit, ad deceptionis se argumenta
convertit, ac Madianitidum coram eis offendiculum
posuit. Si ergo ille, qui etiam maledicere
concupit, nequaquam tamen ut maledicere posset,
obtinuit; quid nisi hoc ipsum sentire de Simoniacis
valeat, ubi certe mens cum linguae benedictione
concordat? Sed qui propheticae dignitatis officio
irreverenter abusus est, quo tandem collatae gratiae
praerogativam 94 fine conclusit? Nam post digestam
Israelitici populi victoriam Scriptura mox
intulit, dicens: « Balaam quoque filium Beor interfecerunt
gladio [(Num. XXXI)] . » Sic nimirum sive Simoniaci,
seu quilibet criminosi suscipiendis se ecclesiasticis
ministeriis applicant: et donum quidem
supernae gratiae ex benignitate largitoris accipiunt,
et dignum tamen proprii excessus stipendium non
evadunt. Hoc enim illis vertitur in perniciem, quod
dignis provisum est ad salutem. Atque inde illi in
aeternae mortis periculum corruunt, unde et alii ad
capessenda vitae praemia vegetius convalescunt. Certe
qui illam sacrae Scripturae paginam, quae de praefato
Balaam loquitur, oculo vigilante percurrit, nullatenus
dubitat hunc infelicem virum, ut revera per
omnia Simoniacum, excepto quod Simon necdum
fuerat, ex quo detestabile illud mutuaretur agnomen,
et prophetiae suae gratiam venalem habuisse, et
tamen per hunc manifestissime Spiritum sanctum
fuisse locutum: atque, quod non minus stupendum
est, cum jam cor ejus concupiscentiae ignibus ureretur,
Deus sibi nihilominus per diem, atque per
noctem locutus quasi familiariter invenitur. Et ne
fortassis idcirco Spiritum sanctum minus habuisse