PL 145, col. 106

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

aliis quidem proveniunt ad damnationem.
Id tamen, quod datur, omnino bonum est; licet
reus sit ille qui accipit. Neque enim bonus medicus
venenum propinaret aegroto. Nunquid enim
buccella illa, quam Judae Dominus porrexit, bona
non fuit? Sed quod erat causa salutis, illi factum
est materia damnationis: quia instrumentum pacis
non pacatus accepit. Cuncti etiam liquido novimus,
quia mysterium Eucharistiae, quod de sacrosancto
altari sive justi, sive peccatores accipimus, utique
bonum est. Nec bonus melius, nec malus accipit
pejus. Et tamen dicit Apostolus: Quia indignus
« judicium sibi manducat, et bibit, non dijudicans
corpus Domini [(I Cor. XI)] . » Si ergo et illud corpus
Domini est quod indignus accipit, perspicuum est

quia res bona malo vertitur in perniciem, quae bono
utique provisa est ad salutem: nec tamen res
mala est dicenda, quia nocet; nec ideo esse sacramentum
desiit, quia exsecrandus accepit: sed potius
asserendum est quia indigno eadem res facta
est occasio mortis, quae bonis procurata est ad remedium
salutis. Indubitanter igitur credendum est
quod si consecratio cujuslibet ecclesiastici ordinis
intra catholicam fiat Ecclesiam, in unitate videlicet
orthodoxae fidei, ut in utroque nimirum recta sit
fides; quidquid bono per bonum traditur, hoc etiam
malo per malum efficaciter exhibetur: quia sacramentum
hoc non ministrantis vel ministraturi pendet
ex merito, sed ex ordine ecclesiasticae institutionis
et invocatione divini nominis. Et quoniam

sicut unus est, qui baptizat, ita procul dubio unus,
idemque qui consecrat; hoc est, larga Christi benignitate
tribuitur quod is, qui accipit, non meretur.
« Qui enim oriri facit solem suum super 93 bonos
et malos, et pluit super justos et injustos [(Matth. V)] ,
» quid mirum si imbrem gratiae suae et
in arenosum littus effundat? Quid novum, si etiam
ipsos caecorum oculos splendoris sui radiis feriat?
Ut et ipsi merito cantare possint, quod infelix ille
Balaam: « Dixit homo, inquit, cujus obturatus est
oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam
Altissimi, et visionem Omnipotentis videt,
qui cadens apertos habet oculos [(Num. XXIV)] . »
CAPUT VII. Quod Balaam Simoniacus fuit, et tamen prophetiae spiritum non amisit.

Ecce, unde hic avaritiae filius tanta potuit magnalia
cernere, et redemptionem mundi longissime post
futuram tam expresse, tam lucide nuntiare, si Spiritus
sancti praesentiam non haberet? Sicut enim
egregius doctor ait: Quis novit quae sunt hominis,
nisi spiritus hominis, qui in ipso est? [(I Cor. II)] . Ita et
quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei; praesertim
cum eadem Scriptura dicat: « Quia irruente in se
Spiritu Dei, assumpta parabola ait [(Num. XXIV)] , »
videlicet quod modo praemisimus; dicimus, quod per
Simoniacum donum Spiritus sancti non datur. Nunquid
non in Balaam isto Simoniaca haeresis jam
tunc viguisse cognoscitur? Nunquid non sancti Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.