PL 145, col. 105
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
diligenter inspicitur, nec ipsa Simonis fides innocens
invenitur: « Pecunia, inquit, tua tecum sit in
perditionem, qui donum Dei existimasti pecunia
possideri [(Act. VIII)] . » Nam cum dicit, existimasti
donum Dei pecunia possideri, evidenter ostendit
talem tunc fuisse Simonis fidem, ut si pretium daret,
non immerito ad facienda miracula Spiritum
sanctum negotiatus acciperet.
CAPUT VI. Quod ordinatio, si sit catholica, sit etiam rata.
Moderni autem temporis Simoniaci, quia miraculis
se clarescere posse non sperant, non Spiritum
sanctum, non ejus dona desiderant: sed obtinendi
principatus ambitione succensi, ad culmen tantummodo
dignitatis anhelant. Itaque quantum ad fidem
integri sunt, tantum vero ad monetae fabrilia Simoniacae
damnationis laqueis innectuntur. Hujus autem
haeresis duo leguntur auctores, alter sub prophetica [(IV Reg. V)] ,
alter sub apostolica pestilenter
emersisse doctrina [(Act. VIII)] : Gezi nimirum, qui
magister esse vendentium: Simon quoque, qui auctor
videtur esse emptorum. Horum igitur sectatores
sicut non sunt in errore diversi, ita nec in damnatione
discreti: quibus tamen si catholica fiat
ordinatio, sacrae dignitatis officium, ad quod non
merentes accedunt, perfecte suscipiunt. Ejusdem
namque virtutis est Spiritus sanctus, cum ejus gratia
venditur, cujus est et cum gratis datur: nec
propter perversitatis humanae commercium divina
potentia propriae potestatis 92 perdit effectum.
Plane et Salvator noster cum venditus esset, et pestilentissimi
talenti summa proditoris jam crumena
turgeret, inter ipsas persecutorum manus praecisam
servo Malcho auriculam reddit [(Joan. XVIII;
Luc. XXIII; Matth. XXVII; Marc. XV;)] . Itaque
quantae super eos virtutis esset, quorum manibus
subjacebat, aperte monstravit. Quod autem flagitanti
Herodi miracula non exhibuit, dispensationis
fuit ratio, non defectio potestatis. Erat enim is,
qui optabat, indignus; nam ei, a quo sperabatur,
non deerat potestatis effectus. Porro et in cruce suspensus
postquam spiritum reddidit, dum terra movetur,
dum sol obscuratur, veli insuper facta divisio,
scissio lapidum, resurrectio mortuorum; cuncta
haec liquido testantur, quod non inferioris potentiae
fuerit inter supplicia positus, quam nunc
videlicet in dextera paternae gloriae sublimatus.
Eodem itaque modo etiam de Spiritu sancto credendum
est: quia unius virtutis est, et cum venalitati
quodammodo subjacere cernitur, et cum gratuita
manus impositione praebetur. Sicut igitur Redemptor
noster dum venderetur, dum pateretur, a sua
non potuit majestate deficere [(Joan. XIII)] , ita etiam
Spiritus sanctus licet amaritudo venalitatis obrepat,
dispendium tamen pati propriae virtutis ignorat. Licet
enim sacerdos quilibet videatur operari exterius,
sed ipse Christus, qui verus Sacerdos, et summus
est Pontifex, accedentibus ad diversos exitus sua
dona dispensat. Quae nimirum aliis, quidem ad salutem,