PL 145, col. 104

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

genus, vel a Domino, vel ab apostolis simul
videatur acceptum, claret baptismum sic esse consecrationis
ecclesiasticae fundamentum atque principium:
ut qui baptismi principatum tenere cognoscitur,
ipse nihilominus consecrationis auctor absque
ulla pronus ambiguitate credatur.
CAPUT V. Quod nulla sit causa, cum rebaptizari quisque non audeat, cur debeat iterum consecrari.
Quod cum ita sit, quid causae sit, ego non video,
cum baptizatus etiam ab haeretico, non rebaptizetur:
cur promotus a Simoniaco, sicut dicitur, vel deponantur,
vel denuo consecretur? Si enim baptismus per homicidam,
vel adulterum, vel etiam haereticum datus,
ratus habendus est; nimirum propter illud Evangelicum:

« Super quem, inquit, videris Spiritum descendentem,
et manentem super eum, hic est, qui
baptizat [(Joan. I)] ; » nil omnino causae est, cur non
et in consecrationibus ad eumdem utriusque sacramenti
redeamus auctorem, ut aeque dicamus: hic
est, qui consecrat. Nunquid enim columba illa super
mediatorem Dei et hominum cum virtute baptizandi
venit, et cum consecrandi virtute non venit? [(Matth. III; Marc. I.)]
Quid enim accipit, qui baptizatur,
nisi Spiritum sanctum? Et rursum, quid ille,
qui consecratur, nisi Spiritum sanctum? Si ergo
propterea quis a quocunque flagitioso baptizatus,
non rebaptizatur, quia Spiritum sanctum accepisse
creditur, 91 non per illius meritum, sed per ejus
officium: et non ab illo, sed a Christo, de quo videlicet

solo specialiter dicitur: « Hic est qui baptizat [(Joan. I)] ;
» cum et is qui consecratur, non
aliud, nisi eumdem Spiritum sanctum, et ab ipso
utique Christo suscipiat: quae inter baptizatum atque
consecratum sit in hac parte diversitas, penitus
non videtur.
Quorum igitur una est causa, eadem debet esse
sententia, nisi forte alius esse censendus est Spiritus
qui in consecrationibus datur: alius qui in baptismo
tribuitur. Sed quis hoc sacrilega temeritate
praesumat, cum manifeste clamet Apostolus: « Unus
Deus, una fides, unum baptisma [(Eph. IV)] . » Et
iterum: « Si is, qui venit, alium Christum praedicat,
quem non praedicavimus, aut alium Spiritum
accepit, quem non accepistis, aut aliud Evangelium,

quod non accepistis, recte pateremini [(II Cor. XI)] . »
Huc accedit, quod sicut canonica testatur auctoritas,
idcirco prohibetur rebaptizatio fieri, ne sanctae
Trinitatis nomen, in quo baptizatus est videatur
annullari. Quod si haec est causa cur rebaptizari
quisque non debeat, cui manifestius, quam
ordinato cuilibet a Simoniaco congruit, qui non
modo in sanctae Trinitatis nomine consecrat: sed
et omnem prorsus ordinem catholicae consecrationis
observat. Simoniacus namque licet perverso commercio
efficiatur haereticus, est tamen fide catholicus;
ejusque damnatio magis ex ambitione descendere,
quam videatur ad perfidiam pertinere. Quanquam
et si jaculata in Simonem Petri sententia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.