PL 145, col. 103
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
sicut baptismus, ita et nihilominus sacerdotalis
consecratio, nulla sordentium ministrorum labe
polluitur, nullo alieni reatus crimine violatur: sed
quantumvis facinorosus, quantislibet sit criminibus
involutus ille, qui consecrat; is, qui consecratur,
nullo propter hoc sacri muneris detrimento percellitur,
nec aliqua coelestis gratiae diminutione fraudatur.
Non enim ex merito sacerdotis, sed ex officio,
quo fungitur, consecrationis mysterium in alterum
propagatur: nec expedit in consecratore considerare,
qualiter vixit, sed ministerium tantummodo
attendendum est, quod accepit. Sicut enim
multi sunt, qui baptizandi funguntur officio; et
tamen unus est, qui baptizat: ita licet multi sint
sacerdotes, unus tamen est, qui proprie, ac specialiter
consecrat. In illa nempe columba, quae super
Dominum post baptisma descendit [(Matth. III;
Marc. I; Luc. III; Joan. I)] , ipse cum sacramento
baptismatis et veri sacerdotii jura suscepit, fuso videlicet
super eum oleo exsultationis, de quo Psalmista
canit: [(Psal. XLIV)] « Unxit te, inquit, Deus,
Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. » Probatur
autem Redemptor noster cum baptismo simul
et sacerdotii suscepisse ministerium: quia baptizatus,
mox praedicare, discipulos eligere, novisque
coepit miraculis coruscare, quod eatenus profecto
fecisse non legitur, si diligenter Evangelici textus
series recensetur. Hinc est quod sancta Ecclesia ab
ipso suo capite hujus normam 90 institutionis
arripuit, et fideliter servat; ut ad instar ipsius Domini
infra tricennium ad sacerdotium quemlibet
non admittat. Nisi enim certa fides haberet, cum
baptismo Dominum simul et sacerdotium suscepisse,
ut quid tantopere canonica prohiberet auctoritas,
ante illius aetatis tempus, quo ipse baptizatus est,
quempiam ad sacerdotales infulas aspirare? Imo
cur ad accipiendum sacerdotale fastigium Dominicae
aetatis adhiberetur exemplum, si minime crederetur
tunc Dominus non sine sacerdotio suscepisse
baptismum? Sicut enim baptismum, ita et sacerdotium
ex parte humanitatis pro nostra salute suscepit,
cujus videlicet utriusque Sacramenti in eo, quod
Deus est auctor, et consecrator existit. De quo
Apostolus dicit: « Ubi praecursor pro nobis introivit
secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus
in aeternum [(Heb. VI)] . » Nam et ipsi sancti Apostoli
non reperiuntur alibi fuisse a Domino consecrati,
nisi in perceptione baptismi: qui tamen non aquae
baptismatis manifeste leguntur immersi, sed injunctam
potius exsecuti sunt obedientiam baptizandi.
Qua nimirum jussi sunt baptizare credentes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Praeterea
cum illis dictum sit a Domino: Joannes quidem baptizavit
aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto
non post multos hos dies: constat eos tunc perfecti
baptismatis, atque omnigenae simul consecrationis
accepisse mysterium, cum super eos Spiritus
sanctus venit in diversitate linguarum. Cum ergo in
ipso humanae redemptionis exordio utriusque sacramenti