PL 145, col. 102

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

cum dicit: « Ite in orbem universum, baptizate
omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII)] ;
» evidenter ostendit, quia non ipsi,
sed ille procul dubio baptismatis auctor erat, in
cujus illi nomine baptizabant. Unde et Joannes
Baptista dicit: « Qui me misit baptizare in aqua,
ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem,
et manentem super eum, hic est, qui
baptizat [(Joan. XI)] . » Et tamen evangelista Joannes
ait: « Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli
ejus. » Ecce Dominus non baptizat, et tamen de illo
dicitur: « Hic est, qui baptizat; » quia quisquis
baptizandi exhibet ministerium, ille tamen operatur
virtutis intimae sacramentum.
CAPUT III. Quod sicut unus est, qui baptizat; ita unus idem est, qui principaliter consecrat.

Si quis autem mihi fortassis objiciat, aliud esse
baptismum humanae regenerationis, aliud consecrationis
ecclesiasticae dignitatem; nos quidquid in
hac parte de baptismo credimus, totum nihilominus
et de consecratione sentimus. Nam cum baptismus
totius ecclesiastici sacramenti origo sit, atque primordium,
sicut baptismus Dei est et non hominis,
ita nimirum omnis ecclesiastica consecratio illi
specialiter competit, a quo omnium benedictionum 89
plenitudo profluxit. De quo videlicet Apostolus:
« Qui benedixit nos, inquit, omni benedictione spirituali
in coelestibus [(Ephes. I)] . » Neque enim vel

ipse baptismus, vel prorsus aliqua consecratio magnum
aliquid diceretur, nisi intuitu Spiritus sancti,
qui per exercitia illa tribuitur. Nam, ut dicitur,
quid est aqua, nisi aqua? Sed accedit verbum ad
elementum, et descendente Spiritu, fit sacramentum.
Cum ergo in utroque sanctificationis genere hoc
sit totum atque magnificum, quod sive ab iis, qui
baptizantur, sive ab iis, qui consecrantur, Spiritus
sanctus accipitur, sicut non humanae virtuti, vel
potestati, sed auctori Deo baptismus adscribitur:
ita nihilominus et quaelibet ecclesiastica consecratio
ad illum per omnia, necesse est, referatur, operante
siquidem in utrisque multiformi gratia Dei; et ut illi
absolutionem obtineant peccatorum, et isti provehantur
ad spiritualium ordines dignitatum. Illi exuti

veterem cum actibus erroris, novum induant hominem;
isti tanquam sacerdotes Dei induantur justitia.
Illi quasi modo geniti infantes rationabiles sine
dolo lac concupiscant; isti ut perveniant in mensuram
aetatis plenitudinis Christi. Operatur in illis, ut
fiant filii adoptionis, in istis autem ut sint ministri
et dispensatores ministeriorum Dei. Illi namque per
Spiritum renascuntur: isti eodem disponente Spiritu,
jam, ut filios Dei generent, praeferuntur [(Ephes.
IV; Coloss. III; Psal. CXXXI; I Petr. II; Ephes. IV;
Rom. VIII; Galat. IV; Ephes. I; I Cor. IV)] .
CAPUT IV. Quod Dominus cum baptismo simul et sacerdotii jura suscepit.
Sincera igitur atque integra fides habet, quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.