PL 145, col. 101
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
deficientes arescant; nec in semetipsis valent fluere,
dum ab originali plenitudine fontis obliviscuntur
ubertatem suae vegetationis haurire. Unde non incongrue
per Salomonem dicitur: « Omnia, inquit,
flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad
locum unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum
fluant [(Eccle. I)] . » Hunc excursum, atque recursum
spiritualium fluminum mystice Lucas evangelista
describit, cum ait: « Quia, convocatis Jesus duodecim
apostolis, dedit illis virtutem et potestatem
super omnia daemonia, et ut languores curarent, et
misit illos praedicare regnum Dei [(Luc. IX)] . » Ecce
egressus fluminum; ac postmodum subdit: « Et reversi
apostoli narraverunt illi quaecunque fecerunt [(Ibid.)] .
» Ecce reditum fluminum. « Ad locum ergo,
unde exeunt, flumina revertuntur; » quia electi quique
illi se debitores esse non ambigunt, a quo videlicet
hauserant omne quod spiritualiter fluunt. Unde
et Paulus ait: « Divisiones vero gratiarum sunt,
idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum
sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum
sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in
omnibus. » Nempe cum primum ponat Spiritum,
deinde subjungat Dominum, postremo Deum, ostendit
sanctam Trinitatem, unum scilicet Deum, omnium
gratiarum esse indubitanter auctorem. Ipse enim
sua dona distribuit, qui singulorum merita, et operum
diversitates occulta provisione discernit.
88
CAPUT II. Quod sacerdos exterius ministrat, sed Deus invisibiliter consecrat.
Quapropter plena fide credendum est, quod sic
ministris suis Christus ecclesiasticae consecrationis
delegat officium, ut tamen apud se omnium ordinum
contineat principaliter sacramentum; sicque servis
promovendi conservos ministerium praerogat, ut in
neminem ipsum consecrandi jus, virtutemque transfundat.
Licet enim pontifices per injunctae administrationis
officium consecrare videantur; sed ille
veraciter consecrat, qui Spiritum sanctum invisibiliter
dat. Alius namque est, qui orat; alius, qui
exaudit. Alter ille, qui petit; alter, qui petitionibus
annuit. Quis est enim, qui se Petro et Joanni audeat
comparare? Et tamen de ipsis dicitur: « Quia missi
Samariam, imponentes manus iis, qui baptizati
fuerant, oraverunt pro ipsis, et illi acceperunt Spiritum
sanctum [(Act. VIII)] . » Non ergo eorum largitate,
sed ministerio, ac proinde non illis donantibus,
sed orantibus, Spiritus sanctus super credentes
illapsus est [(Hebr. IX)] . Unus est enim sacerdos magnus,
unus pontifex summus, qui introivit semel,
non in quaelibet sancta sanctorum, sed in ipsum coelum,
ut appareat vultui Dei pro nobis. Ex quo videlicet,
tanquam quodam vertice, omne Sacerdotium
per Ecclesiae membra diffunditur; omne, quod sacrum
est, ineffabiliter propagatur. Unde cum discipulos
ad baptizandum misit, non in eos sacramenti
virtutem transtulit, sed obedientiam indidit; et
non auctores baptismi sed ministros effecit. Nam