PL 145, col. 100
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
divina obtestatione rogaverit, quatenus Dei misericordiam
in commune deposcerent; ut quid super
hoc scrupuloso negotio decernendum esset, nutantibus
revelaret; ejus me arbitratus obsecundare
prorsus imperio, si vel orando, vel scribendo tam
difficilem nodum de Ecclesia solvere, superna illucescente
gratia, potuissem. Quapropter in illum fideliter
sperans qui aperit librum, et solvit signacula
ejus [(Apoc. VIII)] , solvendae hujus quaestionis iter
aggrediar; et quia copia dicendi non suppetit, delegatae
mihi obedientiae studio, qui loqui nescio,
nutibus saltem gestire tentabo.
LIBER QUI APPELATUR GRATISSIMUS, AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM.
87
CAPUT PRIMUM. Quod Christus, etsi per plures sua dona discernat, in ipso tamen omnis gratiae plenitudo permaneat.
Constat plane mediatorem Dei, et hominum Christum
Jesum Ecclesiam suam sic ordinasse ab ipso
redemptionis humanae primordio; ut et per ministros
verbi sui charismatum dona distingueret, et
tamen in seipso omnium gratiarum plenitudinem
principaliter retineret. Nam is qui dicit apostolis:
« Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus [(I Cor.
IV)] ; » idem etiam confitetur; « Quia in pectore
Jesu sunt omnes thesauri sapientiae absconditi [(Coloss.
II)] . » Si autem in pectore Jesu omnes thesauri
sunt, et nihil excipitur; quid ergo relinquitur, quod
in vasis hominum fictilibus recondatur? Sed quod
ille totum naturaliter possidet, hoc illi per gratiam
participatione illius juxta mensuras habent. De
illis enim dicitur: « Quia operatur unus atque idem
Spiritus, dividens singulis prout vult [(I Cor. XII)] ; »
at de unigenito Filio dicit Joannes Baptista: « Non,
inquit, ad mensuram dat Deus Spiritum. » Et iterum:
« De plenitudine ejus omnes accepimus [(Joan. I)] .
»
Quia ergo ab illo uno fonte omnes justi hauriunt
unde vivant; ad illum necesse est, semper gratias
agendo, recurrant; nec supernae gratiae dona ab alio
se posse percipere credant, nisi ipso largiente, a quo
haec certum est emanare. Qui enim divini luminis
non Deo, sed homini se debitores existimant, tanquam
a sui fontis irrigatione siccati, necesse est, ut