PL 145, col. 99
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
Incudem Simonis fabrilis, et antra monetae
Damnat pestiferas Deus evertendo cathedras:
Nam postea latro per diverticula repit,
Pervia gratuito pastor petit ostia gressu.
Ast ubi mangonum scelerata negotia desunt,
Nec gravem corbonam turget venale talentum.
Non distractor obest, quia non commercia sordent.
Nam quid nummati nequeunt ubi laedere nummi?
Imo quid arboreis manu obsit squalida plantis?
Saepe salutiferam medicus dedit aeger origam,
Mancipites pugilem, caeci genuere videntem,
Clenica procerum peperit male foeda venustum,
Nec soboles noxis est addicenda paternis;
Quisque sua premitur, socii nec labe tenetur.
Domino HENRICO venerabili Ravennaticae sedis
antistiti, PETRUS vivificae crucis Christi humillimus
servus, salutem in idipsum.
Qui sacerdotium, auctore Deo noviter suscepisti,
nullum tibi inprimis offerendum munus, quam quod
de sacerdotibus factum est, congruentius credidi.
De iis itaque, qui gratis sunt a Simoniacis consecrati,
quanta jam per triennium in tribus Romanis
conciliis fuerit disceptatio, quamque perplexa atque
confusa dubietas: et in iis partibus quotidie ventiletur,
sanctitatem vestram latuisse non arbitror;
praesertim, cum crescente fluctuationis ambiguo,
eatenus sit processum, ut nonnullos constet episcopos
ab illis ordinatos clericos denuo consecrasse.
Unde mihi plerique fratres quadam praesumptivae
charitatis instantia familiariter exigunt, et violenta,
ut ita fatear, supplicatione compellunt; ut in tantae
necessitatis articulo subvenire, vel compendiosum
quid scribendo non pigeat, atque quid mihi super
hac sententia videatur, exponam. Quod quidem
diutius detrectavi, sperans me videlicet a beatissimo
prius apostolicae sedis antistite licentiam accepturum:
hac siquidem transiturus in proximo ferebatur.
Sic namque integrum decernebam ecclesiasticam
quamlibet tractare materiam, si ab ipso Ecclesiae
principe tractandi mihi auctoritas aspiraret. Sed
cum mihi recurreret in memoriam, quia jam venerabilis
papa in postrema synodo omnes episcopos ex