PL 145, col. 111

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

baptismum et malus potest, habere prophetiam et
malus potest. » Invenimus Saul regem habuisse prophetiam,
qui persequebatur sanctum David, impletus
est spiritu prophetiae, et prophetare coepit [(I Reg. X, XVIII, XIX, XXIII)] .
Accipere sacramentum
corporis et sanguinis Domini etiam malus potest. Nam
de talibus dictum est: « Qui manducat et bibit indigne,
judicium sibi manducat et bibit [(I Cor. XI)] . »
Habere nomen Christi et malus potest, id est, Christianus
vocari et malus potest; de quibus dictum
est: « Polluebant nomen Dei sui [(Ezech. XXXVI)] . »
Ergo habere sacramenta omnia et malus potest:
habere autem charitatem, et malum esse, non potest.
Si juxta tanti doctoris sententiam, omnia sacramenta
malus habet, quomodo ridenda fatuitas

hominum impudenter blacterat, quia Simoniacus
sacramenta non habet? Audiamus quid idem praeclarus
doctor ex eadem re alibi [(q. 11, l. Quaest novi
et vet. Test.)] dicat, ut nimirum quam sententiam in
hac, quam ventilamus, quaestione tenuerit, tanto
liquidius, quanto frequentius innotescat. Nam cum
de benedictione Isaac in filium [(Gen. XXII)] loqueretur,
adjecit: « Justi, inquit, hominis quantum ad conscientiam
pertinet, voluntas bona est; quantum autem
ad praescientiam, immunis est ab adversis; Deus
enim solus est, qui de futuris judicat. Ac per hoc
Isaac justus, quantum ad praesentem humanitatem
dignum est, majorem filium suum benedicendum
magis pu tabat, sed Deus, qui occultorum cognitor
est, minorem benedictionem mereri ostendit; ut

in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium,
sed Dei; quia officii dignitas est, non hominis
meritum, quam Dei sequitur benedictio. Denique
dictum a Deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes:
Vos ponite nomen meum super filios
Israel; ego Dominus benedicam eis [(Num. VI)] : ut
gratiam traditio per ministerium ordinatis transfundat
hominibus; nec voluntas sacerdotis obesse
aut prodesse possit, sed meritum benedictionem
poscentis. » Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis,
hinc advertamus [(1 q. 1 Dictum est)] :
Dictum est autem de nequissimo Caipha interfectore
Salvatoris inter caetera: « Hoc autem a semetipso
non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum 98

anni illius, prophetavit [(Joan. II)] : » per quod ostenditur
Spiritum gratiarum non personam sequi, aut
dignitatem, sed ordinationem traditionis; ut quamvis
aliquis boni meriti sit, non possit benedicere,
nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat:
Dei autem est, effectum tribuere benedictionis. Haec
itaque beati viri [(B. Petrus Damianus auctor hujus
libri)] verba tam plana sunt, tamque perspicua, ut
quisquis haec postquam semel attenderit, pertinaci
tamen animo parat adhuc obstinate contendere, non
jam Petrum, qui nihil est, sed magnum potius Augustinum
convincitur impugnare. Quid enim apertius
eo, quod dicitur: Quia in benedictione sacerdotis
non hominis est beneficium, sed Dei; et officii
dignitas est, quam Dei sequitur benedictio, non hominis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.