PL 145, col. 112
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
meritum; postremo Spiritum gratiarum, non
personam sequi, aut dignitatem, sed ordinationem
traditionis. Et revera quid mea interest, cujus meriti
meus sit ordinator, dummodo quod ille forte
mercatus est, mihi gratis impertiatur: et quo ipse
clandestinus irrepsit ostiatim, me civem exsul, exter
domesticum, haeredem mercenarius introducat?
Neque enim a quo, sed ad quod provehor, magnipendo.
Constat igitur, quia quod duo illa, quae superius
dicta sunt, baptismus videlicet, et salutaris
Eucharistiae sacramentum, neque meliora per bonos,
neque deteriora per malos fiunt: ita nihilominus et
ordinatio clericorum.
CAPUT X. Quod Spiritus sanctus non ex merito sacerdotum, sed ex ministerio datur.
Nunquid denique et Caiphas ille dignus fuerat,
per quem Spiritus sanctus vivificae mortis Christi
mysterium loqueretur? Nam cum dixisset: « Expedit
ut unus moriatur homo pro populo, ne tota gens
pereat [(Joan. XI)] ; » protinus evangelista subjunxit:
« Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset
pontifex anni illius prophetavit [(Ibid.)] . » Propheticum
plane spiritum ad momentum accepit, non
ut ipse, quod vaticinabatur, agnosceret; sed ad hoc
potius, ut conspiratores suos ad accelerandam mortem
Dominicam avidius incitaret. Nobis nempe, non
sibi vidit, et occultum sapientiae thesaurum, quem
ipse ignorabat, aperuit. Nam et a Simoniacis Caiphas
iste non prorsus extraneus reperitur, si vigilanter
veteris Historiae series recensetur; nimirum sicut
Eusebius Caesariensis in Ecclesiastica narrat historia [(lib. I, c. 10, et NICEPH. Hist. lib. I, c. 18 et 19)]
,
ut eadem hic quoque verba ponantur: « Legalibus
praeceptis jam per illud tempus vi, et ambitione
cessantibus, nulli quippe pontificatus honor vitae,
vel generis merito reddebatur, ita ut annuis jam
successionibus mutarentur; » deinde, Josepho in
testimonium deducto [(Antiq., c. 3)] , per unius quadriennii
spatium quatuor pontifices annali quousque
sacerdotio perfunctos sibi invicem successisse, testatur:
« Valerius, inquit, Gratus, Annae sacerdotio
deturbato, Ismaelem pontificem designavit,
filium Baffi: sed et hunc non multo post abjiciens,
Eleazarum Ananiae pontificis filium pontificatui subrogavit.
Post annum vero etiam hunc arcet officio,
et Simoni cuidam 99 Camphi filio, pontificatus
tradidit ministerium, quo non amplius et ipse, quam
unius anni spatio perfunctus, Josephum, cui et Caiphas
nomen fuit, accepit successorem. » Ecce Caiphas
neque gratis, neque legaliter intelligitur sacerdotium
suscepisse, nimirum, qui deturbatis aliis, et
violenter electis, ipse in locum alienae dignitatis
obrepsit; et tamen prophetiae spiritum indignus
accepit. Unde et B. Hieronymus in Commentario
evangelistae Matthaei [(lib. IV, c. 26)] : « Moyses, inquit,
Deo jubente, praeceperat, ut pontifices patribus
succederent, et generis series texeretur in sacerdotibus. »
Refert Joseph [(Ant., l. XVIII, c. 8)] istum