PL 145, col. 113
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
Caipham unius tantum anni pontificatum ab Herode
pretio redemisse. Nam, ut ita loquar, in manu
caeci positum est lumen, non quod ille conspiceret,
sed quod aliis ministraret. Non enim ex merito ille
propheticum spiritum, sed ex ministerio, quo fungebatur,
accepit. Regnum namque, et sacerdotium
a Deo cognoscitur institutum: et ideo licet administratoris
persona prorsus inveniatur indigna, officium
tamen, quod utique bonum est, competens
aliquando gratia comitatur. Hinc est enim, quod
Nabuchodonosor, postquam tres pueros in caminum
misit incendii, quamvis alii plures adessent, solus
tamen quartum, cujus species erat similis Filio Dei,
conspicere potuit [(Dan. III)] . Nam Spiritus sanctus oculos
mentis ejus aperuisse credendus est, ut, quod alios
latebat, solus aspiceret, et quod aspexit, ultro etiam
agnovisset. Hinc Pharao somnium vidit, per quod
venturae sterilitati, ne famis impatiens Aegyptus
profligaretur, occurrit [(Gen. XLI)] . Hinc Abimelech
divinae allocutionis oraculum meruit, et ut Saram
viro redderet, ne repente moreretur audivit [(Gen. XX)] .
Reges enim et sacerdotes licet nonnulli eorum reprobi
sint per notabilis vitae meritum, dii tamen et
christi dici reperiuntur propter accepti ministerii
sacramentum. Hinc est quod servus Hebraeus diis applicari
ex lege praecipitur, hoc est, sacerdotibus praesentari [(Exod. XXI)] .
Hinc alibi dicitur: « Ne detrahas
diis [(Exod. XXII)] , » id est, ne sacerdotibus deroges.
Hinc Saul, cum jam divina sententia regalis solii
fuisset arce dejectus, nihilominus adhuc christus
Domini usque ad obitum dicebatur [(I Reg. XXIV,
XXVI)] . In lege quoque praecipitur, ut omne primogenitum
masculini sexus sanctum Domino vocaretur [(Exod. XXII)] .
Sed si meritum cujusque diligenter
attenditur, nunquid Esau sanctus jure vocabitur?
De quo nimirum divina voce dicitur: « Esau odio
habui [(Malach. I; Rom. IX)] . » Nunquid Amnon
sanctus erit, qui dum in sororis concubitum impudenter
exarsit, fratris Absalon gladium ultorem
videlicet incestuosi criminis proprio sanguine madefecit? [(II Reg. XIII.)]
Nunquid Manasses, nunquid
Ochozias recte sancti dici possunt, quorum alter,
Scriptura teste, omnem coeli militiam coluit [(IV
Reg. XXI)] , alter, dum Beelzebub deum Accaron de
vitae diuturnitate consuluit, miserando exitu vitam
in perfidiae suae desperatione conclusit? [(Ibid. I.)]
Aliud namque est ex vitae meritis sanctum esse,
aliud ex ministerio conditionis dici.
100
CAPUT XI. Non mirum si Spiritus sanctus ab indignis accipitur, cum et Dei Filius sit ab impiis comprehensus.
Et sanctitatis quidem meritum in alium non transfertur,
ordo autem ministerii in plures, prout
ecclesiastica postulat institutio, propagatur; ubi
nimirum non discernendum, quis consecrationis
officium habeat, sed quid habeat. Aliud namque est
gratiae sacramentum, aliud ipsa est gratia sacramenti.
Siquidem gratiam dat omnipotens Deus etiam
per malos, ipsis autem gratiam non nisi per semetipsum.