PL 145, col. 115

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

jure Pater asseritur: cujus nimirum virtus et
sapientia ipse Filius nulla ab eo creditur inaequalitate
diversus, nulla probatur abjunctione semotus. Linguae
etiam illius auditor est, sicut ipse testatur:
« Pater, inquit, gratias ago tibi, quoniam audisti me,
ego autem sciebam quia semper me audis [(Joan. XI)] . »
Idcirco igitur spiritus non liberavit maledictum a
labiis suis, quia Deus testis, atque scrutator est cordis
illius, et linguae auditor. Ac si patenter diceret:
Ideo Dei Filius passionis supplicia pertulit, quia ipse
Filius, cui cum Patre, et eodem Spiritu sancto una
voluntas, una est providentia, id fieri pro humani
generis salute decrevit. De quo nimirum Apostolus:
« Qui dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro
me [(Galat. II)] . » Ut ergo ad proposita redeamus,

quid mirum si Spiritus sanctus aliquando in reprobos
veniat, cum et Filius ejusdem cum eo naturae
atque potentiae impiorum se manibus tradidit, et non
solum se eorum verberibus affici, sed et inferri sibi
mortis atrociam non contempsit?
CAPUT XII. Quod donum Dei nulla ministrorum contagione polluitur.
Si enim visibilis solis hujus radius nullas caliginosae
cujuslibet scrobis tenebras patitur, nullis cloacarum
sordibus inquinatur; quid mirum si summus
et incircumscriptus Spiritus tenebrosa vel sordida
quorumdam pectora suo splendore perstringat, ipse
tamen nihilominus in munditia sua et puritate permaneat.
Cujuscunque ergo criminis reus exstiterit

ille, qui consecrat: nimirum sive superbus, sive
luxuriosus, sive homicida, sive etiam Simoniacus;
ipse quidem pollutus est, et lethali procul dudio
lepra perfusus: sed donum Dei, quod per illum transit,
nullius labe polluitur, nullius contagione foedatur.
Purum namque est quod per illum fluit, mundum
et liquidum ad terram fertilem transit. Sancta
namque Ecclesia hortus deliciarum, et spiritualis
est paradisus, charismatum videlicet supernorum
fluentis irriguus. Ponamus ergo ut mali sacerdotes
quodammodo lapidei sint canales: in lapideis autem
canalibus aqua nil germinat, donet per eos decurrens,
in fecundas se areolas fundat. Licet enim plures
reprobos sacerdotes seriatim temporum vices
attulerint, videlicet ut et consecrantes et consecrati

aeque reperiantur indigni; fons tamen ille vivus non
restringitur, quominus usque ad finem saeculi per
nemus Ecclesiae profluat; ut non solus ille sacerdotalis
ordo, sed et omnes in Christo renati salutis suae
poculum hauriant. 102 Per sacerdotes siquidem
baptismus et chrisma tribuitur, et omne ecclesiastici
sacramenti ministerium exhibetur. Si ergo sacerdotum
pravitas divina posset dona reprimere; illis
certe praevaricantibus, necesse erat totum genus
humanum a divinis beneficiis resilire. Quod si illis
stantibus, homines munera superna susciperent,
labentibus autem nullatenus impetrarent, necessario
jam non Deo, sed sacerdotibus utique causam, atque
omnem vim propriae salutis ascriberent; sed absit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.