PL 145, col. 116

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

ut mihi obesse valeat minister malus, ubi procul
dubio bonus est Dominus, aut malitiosus praeco ubi
est benevolus judex. Non enim exhorreat columba,
non nauseat sordentium quorumlibet ministerium,
dum ille, in quem tota descendit, solus consecrationis
teneat principatum. Per hoc enim unitas Ecclesiae
stat, quia Christus apud se consecrandi virtutem
tenuit, et in neminem ministrorum consecrationum
jura transfudit. Nam si consecratio ex sacerdotis
merito, vel virtute procederet, ad Christum profecto
nullatenus pertineret. Sed quamvis pontifex manus
imponat, et benedictionis verba per injunctum sibi
ministerium proferat, Christus est certe, qui consecrat,
et arcana majestatis suae virtute sanctificat.
Hinc est quod ad Moysen divina voce praecipitur:

« Loquere Aaron, et filiis ejus: sic benedicetis filiis
Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et
custodiat te: ostendat Dominus faciem suam tibi, et
misereatur tibi: convertat Dominus vultum suum ad
te, et det tibi pacem [(Num. VI)] ; » moxque subjungitur:
« Invocabunt, inquit, nomen meum super filios
Israel, et ego benedicam eis [(Ibid.)] . » Sacerdotum
ergo est divinum nomen super eos, qui consecrandi
sunt, invocare; sed ipsius Dei proprium est interius
benedicere. Ministris plane, exterior consecrationis
ordo tribuitur, sed soli Domino ipsius consecrationis
efficacia reservatur. Unde est, quod ipse dixit in
Exodo: « Ego Dominus, qui sanctifico vos [(Exod.
XXXI)] . » Si igitur Dominus est, qui sanctificat, cur
timendum ne plectibilis cujusquam servi reatus

obsistat?
CAPUT XIII. Quod sive verbi, sive sacramenti minister, Dei donis non possit obsistere.
Conqueritur autem Apostolus, quia quidam
falsi fratres propter invidiam, et contentionem Christum
praedicarent non sincere [(Philip. I)] . Sed
quid ad haec? Nunquid prohibendos esse decernit?
Audi ergo quid sequitur: « Quid enim, inquit, dum
omni modo sive per occasionem, sive per veritatem
Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo [(Ibid.)]
» Porro autem habet Christus ministros
verbi, habet ministros nihilominus sacramenti:
utriusque profecto muneris alios fideles et bonos;
alios nequam et perfidos: sed neque a bonis melius,

nec a malis accipitur pejus. Ministri siquidem sunt
diversi, sed unum est utique quod praebetur. Bonus
plane est auctor munerum, et quod dat, nullas contrahit
maculas ex obsequio ministrorum. Pura fluit
vena, et superfluo leprosa manus propinantis attenditur,
ubi clarum, 103 atque perspicuum est, quod
hauritur. Quid enim ad momentum rei sive bonus,
sive malus sit qui ministrat, dummodo unus idemque
semper sit, qui sive verbi, sive sacramenti
principalis auctor existit? In exhibendis sane miraculorum
signis, vel in prophetiae oraculis, sive etiam
in habendis virtutibus piae religionis gratia sancti
Spiritus minuitur, vel augetur. Sicut a magistro Eliseus
petiit, dicens: « Peto, inquit, ut fiat duplex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.