PL 145, col. 117

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

spiritus tuus in me [(IV Reg. II)] . » Quae nimirum petitio
in Elisei miraculis impleta fuisse dignoscitur,
in quibus certe et major virtus, quam in Eliae signis,
et duplex numerus invenitur: quod qui eorum historias
studiose considerat, non ignorat. At non in
officiorum gradibus fit ista diversitas: neque enim
alius alio magis est presbyter, sive diaconus, aut
quodlibet horum. Illic plane fides atque devotio
postulantis attenditur; hic solummodo ecclesiasticae
institutionis servatur ordo. Audiamus quid de malis
praedicatoribus Dominus dicat: « Super cathedram,
inquit, Moysi sederunt Scribae, et Pharisei: omnia
quaecunque dixerint vobis, servate et facite; secundum
vero opera eorum nolite facere [(Matth. XXIII)] . »
Si ergo sacerdotis cujuslibet pravitas non praejudicat

verbo, quod per illum audientibus datur; quo pacto
obesse valeat sacramento quod non homine, sed
Deo auctore tribuitur? Uterque nimirum et is qui
praedicat, et ille qui consecrat, ministrator est, non
donator. Unde fit plerumque ut una quidem sit doctoris
lingua, sed non uno modo apud auditorum
mentes ejus fructificent verba, dum alterius cor
velut glaciali frigore torpeat, alterius vero spiritus
audito verbo mox divini amoris igne fervescat. Unde
ergo fit, quod verba, quae ex uno ore prodeunt, multorumque
aures informiter feriunt, non uno modo
ad cordium arcana pertingunt; nisi quia alius est,
qui extrinsecus ex officio linguae ministrat; alius
qui propria virtute voces praedicantis per interiora
dispensat? Sive ergo in erogandis doctrinae verbis,

sive in ecclesiasticis conferendis, nequaquam sacerdos
suis virtutibus utitur, sed solum exsequitur injunctae
administrationis officium, quo potitur; alioquin
si ex merito sacerdotis ista procederent, omnem
profecto fidem divinae gratiae vacuarent.
CAPUT XIV. Quod de spiritu suo non per se Moyses, sed Deus dedit septuaginta viris.
Neque enim homo dat quod divinum est, sed qui
malis bene utitur, unus est Deus, qui sive per bonos,
sive etiam per malos solus sua dona largitur: atque
ideo divinae gratiae donum neque ex malorum administratione
minuitur, neque per bonorum exsecutionem
prorsus augetur. Quod nimirum manifeste cognoscitur,
si ille sacrae tenor historiae ad memoriam

revocetur. Dixit enim Dominus Moysi: « Congrega
mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu
nosti quod senes populi sint, ac magistri, et duces
eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi
stare tecum, ut descendam, et loquar tibi: et auferam
de spiritu tuo, 104 tradamque eis [(Num. XI)] . »
Ubi notandum, quod non ait, auferes de spiritu tuo,
tradesque eis; sed potius, auferam, et tradam; ut
profecto ostenderet, quia non homo homini Spiritum
sanctum tradit: sed solus ipse est, qui, prout
vult, gratiae suae dona distribuit. Unde et paulo post
subditur: « Descenditque Dominus per nubem, et
locutus est ad eum, auferens de spiritu, qui erat
in Moyse, et dans septuaginta viris [(Ibid.)] . » De

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.