PL 145, col. 118

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

spiritu autem Moysi viris dedisse Dominus dicitur;
ut et ordinatores, et ordinatos unum debere
spiritum habere perspicuum doceatur: quatenus
rectores Ecclesiae nequaquam inter se diversa sentiant,
unde schismata, quod absit, aut haereses pestilenter
emergant; sed unum omnes concorditer doceant,
atque in unitate spiritus unanimiter vivant.
Porro autem, sicut septuaginta illi, quos Dominus post
apostolos ordinavit [(Luc. X)] , totidemque fere isti,
quos cum Moyse sustentare populi onus voluit, typum
praetendebant presbyterorum; ita nihilominus Moyses
primum, et post apostoli dignitatem videntur obtinuisse
pontificum: et sicut neque illi ab apostolis,
neque isti a Moyse Spiritum sanctum accipere potuerunt;
sic etiam de episcopis, caeterisque ecclesiasticae

dignitatis ordinibus procul dubio sentiendum
est: nimirum quia unus omnipotens Deus, qui eos
per diversos ordinum gradus moderaminis sui dispensatione
distinxit; solus etiam, prout ipse novit,
Spiritus sui gratiam in unumquemque diffudit. Neque
enim in illa Spiritus datione aliud sibi Moyses
arrogare privilegium potuit, quam quod illi vox divina
praecepit; nimirum, ut viros eligeret, eosque
ducens ad ostium tabernaculi, cum eis staret: haec
est summa operis Moysi. Quid ergo suae virtutis in
hoc Dei munere Moyses recognoscere potuit, cum
insuper et duo ex his, qui descripti fuerant, Scriptura
teste, in castris positi, ad tabernaculum non
venerunt: et tamen, eo nesciente, aeque, ut caeteri,
Spiritum perceperunt? In eo sane, quod de spiritu

Moysi tolli dicitur, atque aliis dari, nullum Moyses
dispendium sui spiritus pertulisse credendus est;
velut ab ardente lucerna lumen quaelibet materia
mutuetur, nullo propter hoc lucerna proprii splendoris
detrimento minuitur.
CAPUT XV. Quod ii qui consecrandi accedunt, jam habeant Spiritum sanctum.
Enim vero ad instar septem donorum Spiritus
sancti, septem nihilominus sunt ordines ecclesiasticae
dignitatis: quod autem his omnibus gradibus
adhuc et alii praeferuntur, videlicet ut sunt patriarchae,
archiepiscopi, vel episcopi, ab his non tam
novus ordo suscipi, quam in eodem ipsi sacerdotio
videntur excellentius sublimari. Nam cum sacerdos

idcirco dicatur, quia sacrum det, hoc est, quia Deo sacrificium
offerat; quid in Ecclesia sublimius, quid eminentius
sacerdotio poterit inveniri, per quod videlicet
mysterium Dominici corporis et sanguinis probatur
offerri? Licet igitur illi quibusdam privilegiis pro suo
quisque 105 ministerio specialiter potiantur, quia
tamen id, quod omnibus majus est, commune cum
reliquis sacerdotibus habent, cum eis etiam, et ipsi non
immerito sacerdotii nomen tenent [(dist. 21, c. Clericos)] ;
ad hos nempe gradus cum ministri Ecclesiae
provehuntur, non ita credendi sunt Spiritum sanctum
noviter ac repente suscipere, ut ipsos tanquam
cotenus vacuas domus ille supernus habitator tunc
primum incipiat visitare; sed hoc potius modo, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.