PL 145, col. 119

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

quos jam inhabitat, per ampliorem gratiam ad altioris
quoque gradus incrementa perducat; alioquin
quomodo quis in subeundis honoribus noviter illum
posset accipere, cum et ipsi gradus per morosa
temporum intervalla regulariter conferantur [(dist.
75, c. Ordinationes)] : et baptismus, cui primitiae
spiritus ascribuntur, longe prius susceptus fuisse
videatur? Nam et in apostolis eadem non ambigitur
discretio fuisse servata, videlicet ut Spiritum
sanctum, quem jam habebant, rursus acciperent;
et de gratia ad gratiam suis aucti provectibus aspirarent.
Salvo plane mysterio, quod divina providentia
primitus occulte in eorum cordibus intelligitur
operata, bis manifesto munere Spiritum sanctum
suscepisse leguntur: primo scilicet tunc cum Dominus

insufflavit, et dixit: « Accipite Spiritum sanctum [(Joan. XX)] ;
» secundo cum super eos in figura
linguarum ignis apparuit [(Act. II)] . Verumtamen et
ante haec tam perspicuae donationis indicia, inter
ipsa videlicet vocationis primordia divinitus inspirati
fuisse noscuntur. Nam quomodo possent cuncta,
quae corporaliter intuebantur, abjicere, ac sub
unius vocis imperio ad invisibilia festinare, nisi jam
interioribus eorum oculis gratia Spiritus sancti infulsisset?
Unde et Paulus ait: « Qui Spiritum Christi
non habet, hic non est ejus [(Rom. VIII)] : » quae
nimirum apostolica sententia licet necdum fuerit
scripta, jam tamen erat procul dubio vera. Nequaquam
ergo ut Christi essent, Christi se discipulatui
tradidissent, si jam Spiritus ejus primitias non

haberent. Munus itaque divinae largitatis, quod jam
fidelibus suis dederat, iterum atque iterum dedit, ut
frigida atque arentia corda suum munus iterando,
et ferventius accenderent, et affluentius inundarent.
Sic nimirum, sic humana natura, quae longo
fuerat noxiae vetustatis squalore consumpta, ad florem
novae vitae quibus erat incrementorum processibus
reformanda. Si ergo secundum ea, quae superius
comprehensa sunt, non modo in inferiori
quolibet gradu quis constitui, sed ne baptizari quidem
Spiritu sancto potuit; quisquis ad officium
sacerdotale provehitur, non noviter Spiritum sanctum,
sed ejus utique, quem jam habet, suscipit incrementum.
Sicut enim una anima per omnia corporis
membra diffunditur; sic uno Dei Spiritu sancto

universalis Ecclesia vegetatur. Unde et Paulus
Corinthiis dicit: « Sicut enim corpus unum est, et
membra habet multa; omnia autem membra corporis
cum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita
et Christus [(I Cor. XII)] . » Etenim in uno spiritu
omnes nos in unum corpus baptizati sumus. At vero
anima cum sit una, omnia quidem membra vivificat,
sed non unam, eamdemque vim membris omnibus
administrat; quibusdam nempe quasi quadam praerogativa
concedit, quod aliis non impertit: nam
cum 106 caetera membra per eam communiter
vivant, oculus ab ea spiritualiter accipit, non solum
ut vivat, sed etiam ut videat; auris ut audiat; cor
ut sapiat; naris ut olfaciat; lingua ut loquatur;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.