PL 145, col. 120

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

cumque eadem anima nullatenus sit diversa, diversa
tamen singulis membris injungit officia. Sic etiam
Spiritus sanctus dum universis in Christo renatis
fidem tribuit, quasi vitam cunctis Ecclesiae membris
infundit, sicut divina voce dicitur: « Justus autem
meus ex fide vivit [(Heb. X)] . » Cum ergo nonnullos
ad ecclesiasticae dignitatis ministeria provehit,
velut quibusdam superioribus membris specialia
dona concedit. Praeterea utrum lucidi sibi sint oculi,
camurae [ f. sonores] aures, sive etiam nares, anima
non discernit; sed sive honesta, sive foeda sint haec,
proprii juris officium cuique distribuit; ut quodam
modo non magnipendere videatur, cujusmodi ipsa
sint membra, sed loca potius, in quibus sunt naturaliter
constituta. Ita quoque Spiritus sanctus ad

conferendum spiritualis gratiae sacramentum non
tam vitae meritum, quam injuncti gradus attendit
officium; ut non magnopere ad momentum rei hujus
attineat, quod Ecclesiae membra deformiter sint,
honesteve composita, sed id potius ubi sint posita;
et a nobis non tam merita sint consideranda, quam
loca, praesertim cum Apostolus dicat: « Posuit Deus
membra, unumquodque eorum in corpore, sicut
voluit [(I Cor. XII)] . » Sed saepe contingit, ut membra
ipsa, quibus potiora sensuum praerogantur officia,
deformitati reperiantur obnoxia, cum caetera
scilicet conspicua sint venustate decora, quae nimirum
illorum officiis communi simul utilitate participant,
cum tamen in se nullum prorsus naevum
eorum deformitatis admittant. Unde idem dicit

Apostolus: « Quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem
honestatem habent [(Ibid.)] . » Ita profecto
clerici quod specialiter habent, non magis sibi
quam usui totius Ecclesiae communiter debent: sicque
fit, ut si indigni sint, et privilegium, quo praeferuntur,
aliis debeant, et reatus quo premuntur
judicium non evadant. Nam si pro se tantummodo
ministerium sacerdotale susciperent, non abs re
homines de illorum meritis disputarent; sed quoniam
pro communi omnium salute gratia illa tribuitur,
non attendendum qualibus datur, sed pro
quibus datur. Porro autem Veritas dicit: « Ego
sum vitis, vos palmites [(Joan. XV)] . » Ex hac vite
diversi prodeunt palmites, alii quidem aliquando
praecidendi, alii germinandis fructibus perpetuo

reservandi; sed qui praecidendi sunt, quandiu falx
evangelica, vel canonica non accesserit, quidquid
afferunt, a bonorum palmitum fructibus non secernitur,
sed indifferenter habetur.
CAPUT XVI. De nequissimis episcopis, quorum tamen ordinatio rata fuerit.
Hinc est enim, quod omnes ordinationes, quae a
Liberio, haeretico videlicet, et seditioso, sunt factae,
in sui status noscuntur immobilitate servatae ( consule
scholia ad calcem opusculi ). Porro Liberius perfidiae
deceptus errore, Arianae haeresi subscripsisse
dignoscitur, 107 ac per ejus transgressionem nefandissima
scelera sunt commissa: multi quoque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.