PL 145, col. 121
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
sacerdotes, et clerici per ejus malitiam sunt perempti;
residui vero catholici non ab Ecclesiis, sed
etiam a locis suis prohibiti. Liberius itaque factus
apostata, sex annorum spatia supervixit: quidquid
tamen super ordinationibus egit, fixum et ratum in
sui vigoris stabilitate permansit. Quid de papa Vigilio
dicam? qui nimirum sceleratus et impius, quidquid
ordinando constituit, nemo pontificum cassare
praesumpsit. Istum denique noveris esse Vigilium
qui prius Bonifacio papae molitus est insidias, quatenus
eo vidente, apostolicam sedem sacrilegus obtineret;
sed resistente senatu, conatus illicitos et
nefarios implere non potuit. Postmodum vero solitis
machinationibus Sylverium papam aggressus est
apostolica dignitate privare, quod ille mox animadvertens,
synodale concilium congregavit, ubi auctoritate
Spiritus sancti, et apostolica potestate
eum, ut revera Simoniacum et invasorem Ecclesiae
vinculis ablegavit. Vigilius tamen, ut sacrilega
mente conceperat, per imperialem potentiam datamque
pecuniam et falsorum adminiculo testium
praedictum papam Sylverium nequiter condemnavit,
monachicis vestibus induit, et ad Pontias in exsilium
destinavit, sustentans eum pane tribulationis,
et aqua angustiae: ibique felix papa ille confessor
factus, defunctus ac sepultus est: ad cujus tumulum
nonnulli sanabantur infirmi. Vigilius autem
dignis anathematis nexibus irretitus, reus insuper
homicidii, nefariis ausibus se papam instituit. Sed,
o inaestimabilem divinae clementiae pietatem! Vigilius,
qui jam desperatus erat ad culpam, servatur
ad poenitentiam, Antimum scilicet haereticum patriarcham,
quem reconciliare spoponderat, inthronizare
noluit: propterea longo detrusus exsilio
dirisque afflictionibus maceratus, factis digna
recepit, et sic demum procul a patria expulsus,
defunctus quievit in Domino. Ordinationes tamen
ejus, ut dictum est, in sua perpetim stabilitate permanserunt.
Haec autem, quae de Sylverio Vigilioque
retulimus, partim in synodali decreto ejusdem
Sylverii, partim in pontificali codice digesta leguntur.
Si ergo nec tam flagitiosorum pontificum statuta
cassantur, quo pacto innocenti homini Simoniaci
manus officiant, quem propria sententia non
condemnat; quomodo aliena pravitas a divina gratia
separat, quem propria vita Deo commendat?
Spiritus enim sanctus per eum datur, a quo procul
dubio non habetur. Sed ut nostrae imbecillitatis
assertio fidem audientibus praebeat, beatus etiam
Augustinus [(contra Parmenianum l. II, cap. 11)] ad
medium idoneus suffragator accedat; contra Parmenianum
enim Donatistam his alloquitur verbis:
Quod autem, inquit, in libro Sapientiae legitur:
Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet
se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu [(Sap. I)] ;
ita intelligendum est, ut desit saluti ejus,
ministerium tamen non deserat, quod per eum salutem
operatur aliorum. Unde ait Apostolus: « Si
enim volens hoc facio, mercedem habeo; si autem