PL 145, col. 163

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

Passivo episcopo scribit, dicens: « Bene novit fraternitas
vestra, quam longo tempore Aprutium pastorali
sollicitudine sit destitutum: ubi diu quaesivimus,
qui ordinari debuisset, et nequaquam potuimus
invenire; sed quia Importunus mihi suis in
moribus, in psalmodiae studio, in amore orationis
valde laudatur, et religiosam vitam agere dicitur;
hunc volumus ut fraternitas vestra ad se faciat venire,
et de anima sua admoneat, quatenus in bonis
studiis crescat: et si nulla ei crimina, quae per legis
sacrae regulam morte multata sunt, obviant; tunc
ordinandus est, ut vel monachus, vel a vobis subdiaconus
fiat; et post aliquantum temporis, si Deo
placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri. »
Ecce hic aperte colligitur, quia quisquis vir

cum viro labitur, quod nimirum scelus, ut supra
docuimus, per vetustae legis sententiam morte multatur,
etiamsi honestis moribus polleat, si psalmodiae
studio ferveat, si in amore orationis enitescat,
et omnino religiosam vitam sub approbatae famae testimonio
ducat; reatus quidem indulgentiam plene
potest accipere, ad ecclesiasticum vero ordinem
nequaquam permittitur aspirare. Nam cum de illo
venerabili viro, videlicet Importuno, qui primum
tanto fervore laudis attollitur, tot religiosae, et honestae
vitae infulis redimitur, tot virtutum praeconiis
decoratur; tamen postmodum dicitur: « Si nulla ei
crimina, quae per sacrae legis regulam morte multata
sunt, objiciant, tunc ordinandus est. » Patet
profecto, quia quem dignum morte crimen abjecerat,

quaelibet religiosa vita subsequens ad suscipiendum
ecclesiastici gradus ordinem non reformat. Nec
valet ad obtinendum honoris culmen assurgere, qui
in mortalis culpae barathrum non ambigitur cecidisse.
Luce ergo clarius constat, quia quicunque dicto
modo lapsus esse convincitur, quod sine dubio
mortale crimen est, omnino contra sacrae legis normam,
omnino contra divinae auctoritatis regulam ad
ecclesiasticum ordinem promovetur.
CAPUT IV. Si ecclesiastica necessitas poscat, utrum talibus hoc officium peragere liceat.
Sed fortasse dicitur, necessitas imminet, persona,
quae sacrum in Ecclesia officium peragat, deest; et
congrue sententia, quae prius divina justitia dictante

depromitur, oblata rerum necessitate mollitur. Ad
haec ego compendiose respondeo: Nunquid et nenessitas
non incubuerat, cum pontificalis sedes
pastore vacabat? An pro utilitate unius hominis
censura debebitur, quae in destitutione unius populi 152
inconcussa servatur? Et quae non solvitur ad
profectum innumerae multitudinis, violabitur ob personae
commodum singularis? Sed jam ipse quoque
praedicator egregius accedat ad medium, et quid de
hoc vitio sentiat expressius innotescat. Ait enim in
Epistola ad Ephesios: « Hoc autem scitote intelligentes,
quod omnis fornicator, aut immundus, aut
avarus, non habet haereditatem in regno Christi et
Dei [(Ephes. V)] . » Si ergo immundus in coelo nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.