PL 145, col. 164

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

qualemcunque habet haereditatem, qua praesumptione,
quo temerario fastu in Ecclesia, quae nihilominus
est regnum Dei, obtineat insuper dignitatem?
Nunquid qui divinam legem in facinus cadendo postposuit,
ascendendo etiam ad ecclesiasticae dignitatis
officium contemnere non timebit? Et nihil sibi
reservat, quia Deum contemnere in omnibus non
formidat.
Sed illis profecto haec lex specialiter est indicta, a
quibus exstitit violata, teste Paulo, qui ad Timotheum
scribens, ait: « Justo lex non est posita, sed
injustis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis,
patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis,
et masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae

adversatur [(I Tim. I)] . » Dum igitur masculorum concubitoribus,
ut ostensum est, lex illa sit posita, ut
sacros ordines temerare non audeant, a quibus,
rogo, lex ista servabitur, si ab his praecipue, quibus
indicta est, contemnatur? Et si fortasse persona utilis
dicitur, justum est, ut quo prudentius ingeniorum
studiis viget, eo cautius authenticae sanctionis mandata
conservet. Unusquisque enim quo melius sapit,
eo deterius delinquit. Quia inevitabiliter merebitur
supplicium qui prudenter, si voluisset, potuit evitare
peccatum. Nam ut beatus ait Jacobus: « Scienti
bonum, et non facienti, peccatum est illi [(Jac. IV)] . »
Et Veritas dicit: « Cui plus committitur, plus ab eo
requiratur. » Nam si in erudito quolibet viro ecclesiasticae
disciplinae ordo confunditur, mirum si ab

ignorante servatur. Si enim peritus quisque inordinate
ad ordinem ducitur, videtur quodammodo se
sequentibus, et, ut ita dicam, simplicioribus erroris
semitam sternere, quam ipse aggressus est, tumido
superbiae pede calcare: et non solum judicandus est,
quia peccavit; sed etiam quia propriae praesumptionis
exemplo ad aemulationem peccandi et alios invitavit.
CAPUT V. Quod in reprobum sensum lapsi sunt, qui post hoc vitium habere sacrum ordinem concupiscunt.
Quis enim surda aure praetereat, imo quis non
medullitus contremiscat, quod de talibus Apostolus,
velut tuba vehemens, intonat, dicens: « Tradidit
illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam,

ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis [(Rom. I)] .
» Et paulo post: « Propterea tradidit
illos Deus in passione ignominiae. Nam feminae
eorum immutaverunt naturalem usum in eum
usum, qui est contra naturam; similiter autem et masculi, 153
relicto naturali usu feminae, exarserunt
in desideriis suis in invicem, masculi in masculos
turpitudinem operantes: et mercedem, quam oportuit,
erroris sui, in semetipsos recipientes: et sicut
non probaverunt habere Deum in notitia, tradidit
illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non
conveniunt [(Ibid.)] . » Quid est enim quod post tam
gravem lapsum tantopere sublimitatem ecclesiastici
ordinis ambiunt? Quid opinandum est, quid credendum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.