PL 145, col. 165

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

est, nisi quod eos Deus in reprobum sensum
tradidit? Nec ea, quae illis necessaria sunt, peccatis
exigentibus, videre permittit. Quia enim illis occidit
sol, ille scilicet, qui ascendit super occasum [(Psal.
LXVII)] , amissis interioribus oculis, nec considerare
praevalent quod gravia sint mala, quae per immunditiam
perpetrarunt; neque quam deterius adhuc sit,
quod contra voluntatem Dei inordinate habere concupiscunt;
et hoc ex divinae justitiae regula consueto
more procedit, ut hi qui se hac perditissima sorde
commaculant, digna perculsi animadversione judicii,
tenebras caecitatis incurrant. Sicut de antiquis illis
hujus foeditatis auctoribus legitur: « Cum justo Loth
vim vehementissime facerent, jamque prope essent
ut effringerent fores. Et ecce, inquit Scriptura, miserunt

manum viri, et introduxerunt ad se Loth,
clauseruntque ostium, et eos, qui foris erant percusserunt
caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut
ostium invenire non possent [(Gen. XIX)] . Constat autem,
quia per illos duos angelos, qui ad B. Loth
venisse leguntur, persona Patris, et Filii non incongrue
designatur. Quod per hoc evidenter ostenditur,
quod ad eos ipse Loth loquens, dicit: Quaeso, Domine
mi, quia invenit servus tuus gratiam coram
te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti
mecum, ut salvares animam meam [(Ibid.)] . » Qui
enim sic duobus quasi uni singulariter loquitur,
certum est quia in duabus personis unam substantiam
veneratur.
Sodomitae ergo ad angelos conantur violenter irrumpere,

cum immundi homines ad Deum tentant
per sacri ordinis officia propinquare. Sed hi profecto
caecitate percutiuntur, quia justo Dei judicio in tenebras
interiores cadunt; ita ut nec ostium invenire
praevaleant, quia a Deo peccando divisi, unde ad
eum revertuntur ignorant. Qui enim non per humilitatis,
sed per arrogantiae, et tumoris anfractus ad
Deum accedere gestiunt, patet profecto, quia unde
ingressionis aditus pateat non agnoscunt; vel etiam
quia ostium Christus est, sicut ipse dicit: « Ego sum
ostium [(Joan. X)] . » Qui Christum peccatis exigentibus
amittunt, quasi intrare coelestium civium habitaculum
non possint, ostium non inveniunt.
In reprobum ergo sensum traditi sunt, quia dum
reatus sui pondus in propriae mentis statera non trutinant,

gravissimam plumbi massam, poenarum inanium
levitatem putant. Quod ergo illic dicitur: « Percusserunt
eos, qui foris erant caecitate [(Gen. XIX)] ; »
hoc Apostolus manifeste declarat, cum dicit: « Tradidit
eos Deus in reprobum sensum; » et quod illic
subjungitur: « Ut ostium invenire non possent; »
hoc etiam patenter exponit, cum ait: « Ut faciant
quae non conveniunt. » Ac si diceret: ut intrare tentent,
unde non debent. 154 Qui enim indignus ordine
ad sacri altaris officium conatur irrumpere,
quid aliud quam relicto januae limine, per immeabilem
parietis obicem nititur introire? Et quia liber
pedibus non patet ingressus, hi tales dum sibi spondent
ad sacrarium posse pertingere, sua praesumptione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.