PL 145, col. 167

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

sacrilega commistione corrupit; nisi forte in hoc
utriusque criminis qualitas discernatur, quod
uterque, licet incestuose, naturaliter tamen, quia
cum muliere peccavit; ille autem sacrilegium
commisit in filium, incestus crimen incurrit in
masculum, naturae jura dissolvit. Et, ut mihi videtur,
tolerabilius est cum pecude, quam cum viro in luxuriae
flagitium labi. Quanto videlicet levius judicatur
quemlibet solum perire, quam secum quoque alium
ad interitus perniciem trahere. Miserabilis quippe
conditio est, ubi sic unius ruina pendet ex altero;
ut dum unus exstinguitur, alter in mortem necessario
subsequatur.
CAPUT VII. De illis, qui eisdem, cum quibus lapsi sunt, sua crimina confitentur.

Ut autem diabolicae machinationis argumenta non
lateant, sed quae in officina veteris malitiae secreto
fabricantur, in lucem me pallificante procedant;
illud absconsum iri non patior, quod quidam hujus
veneno criminis satiati, dum quasi ad cor redeunt,
ne reatus ad aliorum notitiam prodeat, inter se invicem
confitentur: et dum hominum faciem erubescunt,
qui reatus auctores existunt, ipsi judices fiunt:
et indiscretam indulgentiam, quam sibi quisque affectat
impendi, gaudeat alteri vicaria permutatione
largiri. Unde fit, ut et magnorum criminum poenitentes
sint, et tamen nec ora jejunio palleant, nec
corpora macie contabescant; et dum nullo modo

venter ab immoderata alimentorum perceptione restringitur,
in ardorem consuetae libidinis animus
turpiter inflammatur. Quo fit, ut qui commissa
necdum fleverat, adhuc deterius lugenda committat.
Sed legis praeceptum est, ut cum quis lepra perfunditur,
sacerdotibus ostendatur; tunc autem non
sacerdotibus sed leproso potius ostenditur, cum
immundus immundo peractam communem nequitiam
confitetur. Sed cum confessio utique manifestatio sit,
quid, obsecro, manifestat, qui audienti cognitum
narrat, aut quo pacto confessio illa dicenda est, ubi
nihil a confitente manifestatur, nisi quod jampridem
ab audiente cognoscitur? Et qui sociali vinculo
peractae iniquitatis astringitur, qua lege, quo jure
alterum poterit ligare vel solvere? Frustra enim quis

alium solvere nititur, qui et ipse vinculis irretitur.
Et qui caeco vult fieri dux itineris, necesse est ut
ipse videat, ne sequenti se auctor praecipitationis
fiat, sicut voce Veritatis dicitur, ubi ait: « Si caecus
caecum duxerit, ambo in foveam cadunt [(Matth. XV)] ; »
et iterum: « Vides festucam in oculo fratris tui,
trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras [(Matth. VII)] :
Hypocrita, ejice primum trabem de
oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam de
oculo fratris tui [(Luc. VI)] . »
156 His evangelicis testimoniis apertissime declaratur,
quia qui ejusdem reatus tenebris premitur,
frustra alium ad lumen poenitentiae revocare conatur;
et dum supra vires suas alium errando perire non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.