PL 145, col. 168

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

metuit, cum eo simul, qui sequitur, praesentis ruinae
foveam non evadit.
CAPUT VIII. Quod sicut sacrilegus virginis violator, ita quoque filii spiritualis prostitutor jure sit deponendus.
Sed jam te ore ad os, quisquis es, carnalis homo,
convenio. Nunquidnam ideo spiritualibus viris confiteri
commissa detrectas; quia et ab ecclesiastico
gradu cessare formidas? Sed quanto salubrius erat
in conspectu hominum temporalem perpeti verecundiam,
quam ante tribunal superni Judicis aeternam
subire vindictam? Dicis forsitan mihi: Si solummodo
inter femora vir cum viro ceciderit, poenitentiam
quidem aget, sed piae humanitatis intuitu irrevocabiliter
a suo gradu dejici non debet. Quaero abs te:

Si quis sacrilege cum virgine periclitatus fuerit,
nunquid in suo gradu tuo judicio permanebit? Sed
non est ambiguum, quin hujusmodi censeas deponendum;
consequens igitur est, ut quod de sacra
virgine rationabiliter asseris, de filio spirituali
etiam inevitabiliter fatearis; ac per hoc, quod de
spiritualibus patribus videris asserere, idipsum te,
necesse est, de clericis definire. Hac tamen, ut
dictum est, diversitate servata, quia hoc tanto perpenditur
esse deterius, quanto per identitatem sexuum
naturae probatur adversum, et tum in judicandis
excessibus jure ad delinquentis semper recurratur
arbitrium, qui masculina femora polluit,
si natura permitteret, quidquid in mulieribus agitur,
totum in masculo per effrenatae libidinis insaniam

perpetraret, fecit quod potuit: ad haec usque perveniens
quae natura negavit, et illic invitus metam
criminis fixit, ubi naturae necessitas intransmeabilem
facultatis terminum collocavit. Quia ergo eadem
lex est utriusque sexus viris sacris, et clericis;
concludamus necesse est, ut sicut virginis sacrilegus
violator jure deponitur, ita etiam filii spiritualis
prostitutor modis omnibus a suo nihilominus arceatur
officio.
CAPUT IX. Quod ejusdem criminis reus sit, et qui cum carnali, vel baptismatis filia labitur.
Et ut ad sacros, id est, exsecrabiles confessores
adhuc se disputationis sermo retorqueat: si quilibet
canonicus presbyter cum muliere cecidit, cui poenitentiae

judicium vel semel indixit, a nemine prorsus
ambigitur, quin synodalis censura judicii degradetur;
si autem religiosus cum religioso labitur,
cui videlicet vel in danda poenitentia judex exstitit,
vel in accipiendo judicatus fuit, nunquid non
dictante justitia sui ordinis honore carebit? Ita namque
vulgata consuetudine dicitur filius poenitentiae, 157
sicut filius baptismi. Unde et de B. Marco
evangelista legitur: « Quia Petri est in baptismate
filius [(I Cor. I)] . » Et egregius praedicator dicit: « Non
enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; »
ipse item dicit: « Quae est enim gloria mea
ante Dominum? nonne vos? in Christo enim Jesu
per Evangelium ego vos genui [(I Cor. IV)] . » Rursumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.