PL 145, col. 169
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
ad Galatas ait: « Filioli mei, quos iterum parturio,
donec formetur Christus in vobis [(Gal. IV)] . » Si ergo
ille genuit, ille parturiit, qui non est missus baptizare,
sed evangelizare, ac per hoc poenitentiam provocare,
congrue dicitur et ille filius, qui accipit; et
ille pater, qui poenitentiam imponit. Jam ergo si
superius dicta subtiliter attenduntur, luce clarius
constat, quia ejusdem criminis reus est, et qui cum
carnali, vel baptismatis filia fornicatur; et is, qui
cum filio poenitentiae turpitudinem operatur. Et sicut
is, qui cum ea lapsus est, quam carnaliter genuit,
vel quam de baptismo suscepit, vel cui poenitentiae
judicium posuit; ita etiam qui cum filio poenitentiae
per immunditiam labitur, justum est ab eo cujus
administrator est ordine omnimodis segregetur.
CAPUT X. De apocryphis canonibus, in quibus quicunque confidunt, omnino decipiuntur.
Sed quoniam quaedam naeniae sacris canonibus
reperiuntur admistae, in quibus perditi homines vana
praesumptione confidunt, ex ipsis aliquas hic apponimus,
ut non solum eas, sed et omnes alias sibi
similes scriptas, ubicunque repertae fuerint, falsas
et omnino apocryphas liquido demonstremus. Dicitur
enim inter caetera: Presbyter non prolato monachi
voto, cum puella, vel meretrice peccans, annos
duos, et tribus quadragesimis, secunda, quarta, et
sexta feria et Sabbato semper cum sicco pane poeniteat;
si cum ancilla Dei, aut masculo, addatur jejunium,
id est, quinque annos, si in consuetudine est.
Similiter diaconi, si monachi non sunt, duos annos;
sicut et monachi, qui sine gradu sunt. Paulo post
subditur: Clericus cum puella si sine voto monachi,
fornicatus fuerit, dimidium annum poeniteat; si canonicus,
similiter; si frequenter, duos annos. Item
si quis peccaverit, sicut Sodomitae, quidam dicunt
decem annos poenitentiae: qui in consuetudine habet,
amplius plecti debet; si est in gradu, degradetur,
et sicut laicus poeniteat. Vir, qui inter femora
fornicatus fuerit, uno anno poeniteat; si iteraverit,
duobus annis; si autem in terga fornicatus fuerit,
tres annos poeniteat; si puer, duos annos poeniteat;
si cum pecude fuerit fornicatus vel jumento, decem
annos poeniteat. Item, episcopus cum quadrupede
peccans, decem annos poeniteat, et gradum amittat;
presbyter quinque; diaconus tres; clericus duo: et
multa alia mendosa, atque sacrilega versutia diaboli
sacris canonibus reperiuntur inserta, quae nobis
magis libet obliterare, quam scribere; magis conspuere,
quam tam vana ludibria schedulis inculcare.
Ecce his deliramentis carnales homines confidunt,
his velut somniorum portentis fidem attribuunt, 158
et vanae se spei securitate deludunt. Sed videamus,
si canonicae auctoritati ista conveniant; et
utrum tenenda sint, an vitanda, non tam verbis,
quam rebus attestantibus innotescant.
CAPUT XI. Probabilis reprobatio supradictorum canonum.
Igitur, ut ad principium hujus captiosi capituli